[C. XXIV.]
"Totam penitenciam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus,quando ingressus est Dauid ad uxorem Uriae et
a Nathan propheta correptus, respondit dicens: 'peccaui,'
statimque meruit audire: 'et Dominus abstulit a te
peccatum.' Adulterio enim iunxerat homicidium, et tamen conuersus
ad lacrimas: 'Miserere,' ait, 'mei Deus, secundum
magnam misericordiam tuam.' Magnum enim peccatum
magna indiget misericordia. Unde iungit et dicit: 'Multum
laua me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam
iniquitatem meam ego agnosco, et peccatum, meum
contra me est semper. Tibi soli peccaui,' (rex enim, alium
non timebat,) 'et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus
tuis, et uincas, cum iudicaris.' Conclusit enim Deus
omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Tantumque profecit,
ut dudum peccator et penitens transierit in magistrum:
'Docebo iniquos uias tuas, et inpii ad te conuertentur.' Confessio
enim et pulchritudo coram eo, ut qui fuerit peccata sua
confessus, et dixerit: Corruptae sunt et conputruerunt
cicatrices meae, feditatem uulnerum in sanitatis decorem conmutet."