[C. XXII.]
"Quamuis caute et salubriter prouisum sit, ut locus illiushumillimae penitenciae semel in ecclesia concedatur, ne medicina
uilis minus utilis esset egrotis, que tanto magis salubris est,
quanto minus contemptibilis fuerit, quis tamen audeat Deo dicere:
quare huic homini, qui post primam penitenciam rursus se
laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?"
IV. Pars. [Gratian.] Hac auctoritate et illud Ambrosii
determinatur, et iterum peccaturo per primam penitenciam
uenia dari monstratur; alioquin nequaquam iterum parceret
Deus, qui nec dum pepercisset. "Satisfactio quoque penitenciae,"
et: "Vade, et amplius noli peccare," eundem cum
diffinitione intellectum habet. Illud autem, quod in libro
de penitencia dicitur, de perfecta intelligendum est. Sicut enim
karitas alia est incipiens, alia est proficiens, alia perfecta: sic
et penitencia alia est incipientium, alia proficientium, alia perfectorum.
Sicut autem karitati, licet nondum perfectae, in baptismo
datur uenia peccatorum, ut quamuis postea grauiter aliquis
sit peccaturus, tamen tunc intelligatur esse renatus, non aqua
tantum (sicut Iouinianus tradidit), sed aqua et spiritu (sicut
Ieronimus contra eum scribit): sic et incipientium penitenciae
uenia non negatur, que quadam ratione perfecta dici potest, quia
toto corde gemit et dolet, licet alia ratione potest dici inperfecta,
quia non usque in finem duratura. §. 1. Secundum primum
modum perfectionis intelligitur illud Iohannis Oris aurei: "Perfecta
penitencia etc." Iuxta secundum modum perfectionis illud
Augustini intelligitur: "Penitencia est uindicta semper puniens
in se quod dolet conmisisse." Illud autem: "Si penitencia
finitur, nichil de uenia relinquitur," dupliciter intelligi potest. Si
enim iuxta quorumdam sentenciam peccata dimissa redeunt, facile
est intelligere, nichil de uenia relinquitur, quoniam peccata,
que prius erant dimissa, iterum replicantur. Sicut enim ille, qui
ex iusta seruitute in libertatem manumittitur, interim uere
liber est, quamuis ob ingratitudinem in seruitutem postea reuocetur:
sic et peccata uere remittuntur penitenti, quamuis ob ingratitudinem
ueniae eisdem postea sit inplicandus. Si autem peccata
dimissa non redeunt, dicitur nichil relinqui de uenia, quia
nichil sibi relinquitur de uitae mundicia, et spe eternae beatitudinis,
quam cum uenia assecutus est. Sicut enim argento perfecte
purgato nichil sui decoris relinquitur, si sequenti erugine fedatur,
non tamen prima, sed subsequenti sordidatur: sic expiato per
penitenciam nichil de uenia dicitur relinqui, cum tamen iam non
deletis, sed adhuc expiandis coinquinetur.
V. Pars. §. 2. Quod autem per penitenciam non semel
tantum, sed sepissime peccata remittantur, multorum auctoritate
probatur.
Ait enim Ieronimus ad Rusticum
de penitencia: