Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXI.] Item Pius Papa. [epist. I.]

"Nichil prodest homini ieiunare, et orare, et alia religionis
opera agere, nisi mens ab iniquitate reuocetur."


III. Pars. [Gratian.] Ex persona huiuscemodi penitentis
etiam illud Smaragdi intelligitur: "Ille penitenciam digne agit
etc." et illud Augustini: "Penitentes etc.," et illud Ysidori:
"Irrisor est, et non penitens," et illud Ysaiae: "Lauamini
mundi estote." Item et illud Soliloquiorum: "Inanis est
penitencia." Similiter et illud Gregorii: "Qui admissa
plangunt," et: "Baptizatur a mortuo." Illud autem Ambrosii:
"Repperiuntur etc.," non secundum generalem, sed secundum
specialem consuetudinem ecclesiae de solempni penitencia dictum
intelligitur, que apud quosdam semel celebrata non iteratur.
Unde Augustinus scribit ad Macedonium: [ep. LIV.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1213/1214
Gehe zu Spalte: