Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XVII.] Item in Moralibus. [lib. I. c. ult.]

"Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum uitae deseratur,
quia et frustra uelociter currit qui prius, quam ad metas
ueniat, deficit."
II. Pars. [Gratian.] Sed uerba diffinitionis non ad diuersa
tempora, sed ad idem tempus referuntur, uidelicet, ut
tempore, quo deflet mala, que conmisit, non conmittat quod adhuc
eum flere oporteat. Quod ex subsequentibus uerbis eiusdem
auctoritatis datur intelligi, dum dicitur: "Nam qui sic alia
deplorat, ut tamen alia conmittat, adhuc penitenciam agere
aut ignorat, aut dissimulat."
Hinc Augustinus in Enchiridion: [c. 70.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1213/1214
Gehe zu Spalte: