Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XI.] Item Ysidorus. [lib. II.] de summo bono [c. 16.]

"Irrisor est, non penitens, qui adhuc agit quod penitet, nec
uidetur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus; canis
reuersus ad uomitum est penitens ad peccatum. Multi enim
indesinenter lacrimas fundunt, et peccare non desinunt. Quosdam
accipere lacrimas ad penitenciam cerno, et affectum
penitenciae non habere, quia inconstantia mentis nunc recordatione
peccati lacrimas fundunt, nunc uero reuiuiscente usu ea, que
fleuerunt, iterando conmittunt. Ysaias de peccatoribus
dicit: Lauamini, mundi estote. Lauatur, et mundus est, qui
et preterita plangit, et flenda iterum non admittit. Lauatur,
et non est mundus, qui plangit que gessit, nec deserit, et
post lacrimas ea, que fleuerat, repetit."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1213/1214