Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. VI.] Item Gregorius in estiuum tempus. [id est homil. XXXIV. Euang.]

"Penitenciam agere digne non possumus, nisi modum
quoque eiusdem penitenciae cognoscamus. Penitenciam quippe
est agere et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.
Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia conmittat,
adhuc penitenciam agere aut ignorat, aut dissimulat. Quid
enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc
auaritiae estibus anhelat?" Idem: [lib. IX. epist. 39. ad Theoctistam]
§. 1. "Si autem dicunt, pauci temporis penitenciam
contra peccatum debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum
redire, recte hos pastoris primi sentencia percutit, qui
ait: 'Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro
luti.' Magna est enim contra peccatum uirtus penitenciae,
sed si quis in eadem penitencia perseueret. §. 2. Penitenciam
uere agere est conmissa plangere, sed iterum plangenda declinare."

< Dokument zurück | | Dokument vor >