Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. V.] In eodem. [c. 13.]

"Si Apostolus etiam peccata per baptismum dimissa continue
plorat, nobis super fundamentum Apostolorum positis
quid preter plorare restat? quid, nisi semper dolere in uita? Ubi
enim dolor finitur, deficit et penitencia. Si autem penitencia
finitur, quid relinquitur de uenia? Tamdiu enim gaudeat et speret
de gratia, quamdiu sustentatur a penitencia. Dicit enim
Dominus: 'Vade, et amplius noli peccare.' Non dixit:
ne pecces, sed: nec uoluntas peccandi in te oriatur. Quod
quomodo seruabitur, nisi dolor in penitencia continue custodiatur?
Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de doloris penitencia,
si contigerit, semper doleat, et non satis sit, quod doleat,
sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1211/1212