Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLV.]

"Principium enim," inquit B. Gregorius, "uiarum Dei
Behemoth dicitur, quia nimirum, cum cuncta creans ageret, hunc
primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit. Huius
primatus eminentiam conspicit Propheta, cum dicit: 'Cedri
non fuerunt altiores illo in paradyso Dei; abietes non adequauerunt
summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus
illius; omne lignum preciosum paradysi Dei non est assimilatum
illi et pulchritudini eius, quoniam speciosum fecit eum
in multis, condensisque frondibus.' Quid namque accipi
in cedris, abietibus, et platanis potest, nisi illa uirtutum
celestium procerae celsitudinis agmina, in eternae leticiae uiriditate
plantata? Que quamuis exelsa sint condita, huic tamen
nec prelata sunt, nec equata, qui speciosus factus in multis,
condensisque frondibus dicitur, quia prelatum ceteris legionibus
tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta et supposita
angelorum multitudo decorauit. Ista arbor in paradyso
Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum
spirituum legiones attendit. Qui et idcirco peccans
sine uenia est dampnatus, quia magnus sine conparatione fuerat
creatus. Hinc ei rursum per eundem Prophetam dicitur:
'Tu signaculum similitudinis plenus sapientia, et perfectus
decore, in deliciis paradysi Dei fuisti.' Multa enim de eius
magnitudine locuturus, primo uerbo cuncta conplexus est. Quid
namque boni non habuit qui signaculum Dei similitudinis fuit?
De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur,
qualis in sigillo eodem essentialiter habetur. Et licet homo ad
similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi maius aliquid
tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum
signaculum Dei similitudinis dicit, ut, quo subtilior est natura,
eo in illum similitudo Dei plenius credatur expressa. §. 1.
Hinc est, quod primatus eius potenciam adhuc insinuans idem
Propheta subiungit: 'Omnis lapis preciosus operimentum


tuum, sardius, et topazius, et iaspis, crisolitus, onix, et
berillus, saphirus, carbunculus, et smaragdus.' Nouem
dixit genera lapidum, quia nimirum nouem sunt ordines angelorum.
Nam cum per sacra eloquia angeli, archangeli, throni
et dominationes, uirtutes, principatus, potestates, Cherubim
et Seraphim aperta narratione memorantur, supernorum
ciuium quantae sint distinctiones ostenditur; quibus tamen Behemoth
iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi uestem ad
ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet,
ex eorum conparatione clarior fuit. §. 2. De cuius
adhuc descriptione subiungit: 'Aurum opus decoris tui, et
foramina tua in die, qua conditus es, preparata sunt.' Aurum
opus extitit decoris eius, quia sapientiae claritate canduit,
quam bene creatus accepit. Foramina uero in lapidibus idcirco
fiunt, ut uinculati auro in ornamenti conpositione iungantur, et
nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus
ligat. Huius ergo lapidis in die condicionis suae foramina
preparata sunt, quia uidelicet capax karitatis est conditus, qua
si repleri uoluisset, stantibus angelis tamquam positis in regis
ornamento lapidibus inherere potuisset. Si enim karitatis auro
sese penetrabilem prebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento,
ut diximus, regio lapis fixus maneret. Habuit ergo lapis
iste foramina; sed superbiae uicio karitatis auro non sunt
repleta. Nam quia idcirco ligantur auro, ne cadant, idcirco
iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris uinculis
ligari contempsit. Nunc autem ceteri lapides, qui hic similiter
fuerant perforati, penetrantes se inuicem karitate ligati sunt,
atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam iam
de ornamento regio cadendo soluantur. §. 3. Huius principatus
celsitudinem adhuc idem Propheta intuens adiungit: 'Tu
Cherub extentus, et protegens in monte sancto Dei, et in
medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.' Cherub quippe
plenitudo scientiae interpretatur, et idcirco iste Cherub dicitur,
quia transscendisse cunctos scientia non dubitatur, qui in medio
lapidum ignitorum perfectus ambulauit, quia inter angelorum
corda karitatis igne succensa clarus gloria condicionis extitit.
Quem bene extentum ac protegentem dicit. Omne enim, quod
extenti protegimus, obumbramus, quia conparatione claritatis
suae obumbrasse ceterorum claritatem creditur, ipse fuisse
extentus et protegens repperitur. Reliquos enim quasi obumbrando
operuit, qui eorum magnitudinem excellentia maiore transscendit.
§. 4. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod
illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens
dicitur, hoc hic uoce dominica Behemoth iste principium
uiarum Dei uocatur. De quo idcirco tam mira, in quibus fuit, et
que amisit, insinuat, ut homini ostendat, quid ipse, si
superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi
parcere noluit, quem creando in gloria tantae claritatis
eleuauit. Consideret ergo homo, elatus quid in terra mereatur,
et si angelis prelatus in celo prosternitur."
VI. Pars. [Gratian.] Karitas autem, que in aduersitate
deseritur, ficta, id est fictilis et fragilis, esse perhibetur, sicut fides,
ex qua karitas procedit, ficta, id est fragilis, apud Apostolum
esse negatur. Similiter karitas, que in aduersitate deseri
potest, dicitur numquam uera fuisse. Sicut enim Ieronimus
contra Iouinianum scribit: "Omnis creatura sub uicio est, non
quod omnis peccauerit, sed quia nulla est, que peccare non possit."
Posse autem peccare, ut Augustinus ait, non est aliquid posse,
immo aliquid non posse. Unde ille solus uocatur omnipotens,
qui hoc non potest, quia omnia potest, que posse est aliquid posse.
Sicut ergo eius conparatione, qui mutabilitatem nescit, omnis
creatura uiciosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, iuxta
illud: "Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens,"


et: "Astra non sunt munda in conspectu eius:" sic conparatione
eius creaturae, que mutationem non recipit, omnis creatura,
que permutatur, non uera sed uana esse probatur. Unde
omnis homo mendax dicitur, et uanitati similis factus. §. 1. Hinc
etiam Ecclesiastes: Cuncta, que sub sole sunt, id est que temporum
uicissitudinem recipiunt, non tantummodo uanitas, que omni
creaturae ratione mutabilitatis inest, sed etiam uanitas uanitatum,
uarietate permutationis, quam recipiunt, esse dicuntur.
Sic ergo conparatione diuinae karitatis nulla uirtus uera probatur,
aut conparatione eius, que non deseritur, illa, que amittitur,
uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo
uera esse negatur. Sicut autem omnis creatura suo modo bona
et uera esse dicitur, sic et karitas, que deseritur, suo modo
uera esse monstratur: alioquin, si nullo modo in eo esset a nullo
desereretur. Quod enim nullo modo uere est nullo modo deseri
potest. Quod si aliquo modo uere deseritur, et aliquo modo id
uere esse oportet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1209/1210
Gehe zu Spalte: