Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLIV.]

"Citius ad hoc respondemus, quia aurum, quod prauis
eius persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei
oculos numquam fuit. Qui enim seduci quandoque non reuersuri
possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum uidentur
amittere, sed eam ante Dei oculos numquam habuerunt. Sepe
namque homo multis occulte peccatis inuoluitur, et in una aliqua
uirtute magnus uidetur, que ipsa quoque uirtus inanescens deficit,
quia, dum innotescit hominibus, proculdubio laudatur, eiusque
fauor inhianter appetitur: unde fit, ut et ipsa uirtus ante Dei
oculos uirtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod
placet. Que itaque esse merita apud Deum possunt, quando et
mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut
diximus, latet superbia, et castitas innotescit. Atque ideo ostensa


diu castitas circa finem uitae perditur, quia cooperta superbia
usque ad finem incorrecta retinetur. Alius elemosinis uacat,
propria distribuit, sed tamen multis iniusticiis seruit, uel fortasse
linguam in detractionibus exercet, et fit plerumque, ut is, qui
misericors fuerat, iuxta uitae suae terminum rapacitatis et
crudelitatis stimulis inardescat. Quod ualde iusto iudicio
agitur, ut perdat et ante homines unde hominibus placuit,
qui hoc, unde Deo displicuit, corrigere numquam curauit. Alius
patienciae studet, sed inuidere aliis, et seruare maliciam in
corde non cauet, fit quandoque inpatiens, quia diu latuit dolens.
Hi itaque et per aliquid aurum sunt, et per aliquid lutum sunt.
Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis
exigentibus etiam uirtus, que publice claruerat, dissipatur. §. 1.
Sed operae precium credimus, si in his uirtutem superni ordinis
subtilius perpendamus. Sepe enim Deus omnipotens occulta
eorum mala diu tollerat, et aperta eorum bona electorum
suorum usibus profutura dispensat. Nam nonnulli, mundum
nequaquam funditus deserentes, non perseueraturi angustum
iter arripiunt, sed ad querendam angustam uiam exemplo suo eos,
qui perseueraturi sunt, accendunt. Unde contingit plerumque,
ut hoc ipsum, quod bene uidentur uiuere, non sibi, sed potius solis
electis uiuant, dum exemplis suis ad bene uiuendi studia perseueraturos
alios non perseueraturi prouocant. Sepe enim quosdam
uidemus ad uiam ingredi, ad locum propositum festinare,
quos alii, quia euntes conspiciunt, secuntur, eundemque pariter
locum petunt; sed fit plerumque, ut irruente aliquo inplicationis
articulo post se redeant qui preibant, et hi ad locum perueniant,
qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseuerant
et uiam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim uirtutis iter non peruenturi
inchoant, ut eis, qui peruenturi sunt, uiam, qua
gradiantur, ostendant, quorum etiam casus utilitate non
modica electorum prouectibus seruit, quia illorum lapsum
dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt, et ruina, que illos
dampnat, istos humiliat. Discunt enim in superni adiutorii
protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis uiribus
cecidisse. Quando ergo bene agere uidentur reprobi, quasi
planum iter electis sequentibus monstrant. Quando uero in
lapsum nequiciae corruunt, electis post se pergentibus quasi cauendam
superbiae foueam ostendunt."
[Gratian.] Quod uero reprobi negantur comedere panem,
qui de celo descendit, uel bibere aquam uiuam, non sic accipiendum
est, ut a karitate penitus credantur alieni, sed ut in
karitate radicem figere non intelligantur. Aliud est enim manducare
uel bibere, atque aliud degustare. Unde in euangelio de
Christo legitur: "Et cum gustasset, noluit bibere." Bibit
ergo aquam uiuam, manducat panem, qui de celo descendit,
qui in karitate radicem figit; degustat, qui ea aliquatenus conmunicat,
a qua postea recedit delinquendo. De qualibus
Apostolus ait: "Inpossibile est, eos, qui semel illuminati
sunt, et gustauerunt celeste donum, et post hec omnia prolapsi
sunt, rursus renouari ad penitenciam." §. 1. Hinc etiam diabolus
in ueritate stetisse, non in ea creatus esse negatur. Fuit
enim in ueritate conditus; sed, dum de se superbiendo presumpsit,
ab ea alienus factus est. In ueritate autem quomodo creatus
perhibetur, si sine dilectione sui conditoris creatus esse probatur?
Aut quomodo bonus a Deo conditus asseritur, si nichil diuinae
directionis in sui creatione accepit? Quomodo ante


superbiae motum sine uicio extitit, si conditorem suum nullatenus
dilexit? Aut quomodo par, siue exellentior ceteris creatus dicitur,
si, nonnullis eorum in Dei amore conditis, hic ab eius dilectione
uacuus factus est? Unde autem hec differentia inter bonos et
malos angelos processit? Si ex creante, iniustus uidetur Deus,
qui ante peccatum infert penam, uel qui hoc punit, quod creando
infudit. Si autem non ex creante, cum non ex traduce, restat, ut
ex propriae libertatis arbitrio uicium superbiae in angelicam
naturam processerit. Bona ergo condita est, que suo uicio a bono
in malum conmutata est. Sed quomodo bona esse potuit, si
dilectione penitus caruit? Neque enim angelus nobis similis factus
est, quos usque ad tempus etatis certum infirmitas grauat, ut neque
uirtus, neque uicium ullum in nobis obtineat locum. Accepit ergo
dilectionem in sui creatione, sicut et ceteri, de quibus dicitur:
"Angelicae uirtutes, que in Dei amore perstiterunt." Non ait,
que Deum diligere ceperunt, sed: "que in eius amore perstiterunt,"
que ex creatione diligere ceperant, ut principium diuinae dilectionis
omnibus credatur esse conmune, perseuerantia uero eorum
tantummodo intelligatur, qui in retributione hoc accipere meruerunt,
ut confirmati ulterius cadere non possent, et hoc de se certissime
scirent. Unde bene apud Moysem prius celum, deinde
firmamentum factum esse dicitur, qua nimirum angelica natura
prius equaliter subtilis in superioribus est condita, postea in
persistentibus in amore sui conditoris mirabiliter confirmata.
§. 2. Hinc etiam Gregorius in Moralibus multa de perfectione
angelicae creationis replicans, karitate repletum negat, non ea
penitus uacuum asserit, qua si penitus caruisset, numquam ea,
que de eius excellentia dicuntur, conuenienter de eo intelligi
possent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1207/1208
Gehe zu Spalte: