Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLIII.] Item Gregorius. [lib. VIII. Moralium, cap. 35.]

"Multi bene incipiunt, qui in malo uitam finiunt."
[Gratian.] Non autem bene incipit qui numquam ex karitate
operatur. Quod si ex karitate aliquid agit, et karitatem
aliquando in ipso necesse est esse.
V. Pars. §. 1. Illud autem Gregorii: "Qui seduci
possunt quandoque non reuersuri etc.," non de omnibus generaliter
reprobis, sed de ypocritis specialiter intelligendum est. Quod
ex uerbis eiusdem euidenter datur intelligi. Cum enim questionem
proponeret, cur misericors Deus ista fieri permittat, ut
Leuiathan seu nunc per suggestiones callidas, siue per
dampnatum illum, quem replet, hominem, uel solis sibi radios, id
est doctos quosque sapientesque subiciat, uel aurum, hoc est uiros
sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi uiciis coinquinando
substernat, mox in eiusdem questionis solutione supposuit,
dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1207/1208
Gehe zu Spalte: