Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLI.]

"Apostolus, sciens, nonnullos diligere Deum, et in eo


modo usque in finem non perseuerare, mox addidit:
'his, qui secundum propositum uocati sunt sancti etc.'"
In eodem: [c. 6.] §. 1. "An adhuc et iste nolens corripi
poterit dicere: Quid ego feci, quod non accepi? quem
constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse. Possum,
inquit, possum omnino, quando me arguis dicere, quod
ex bona uita in malam mea uoluntate relapsus sum adhuc:
quid feci, quod non accepi? Accepi enim fidem, que per
dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseuerantiam
non accepi." In eodem: [c. 9.] §. 2. "In bono illos uolebam
proculdubio manere; erant utique in bono, sed in eo
non permanserunt." In eodem: [c. 13.] §. 3. "Propter huius
utilitatem secreti credendum est, quosdam de filiis perditionis
non accepto dono perseuerandi usque in finem, fide, quae per
dilectionem operatur, incipere uiuere, et postea cadere" etc.
[Gratian.] Multa similia de reprobis de euangelio
etiam: "Qui perseuerauerit usque in finem, etc." In
eodem: "Iterum homo iste incepit, etc."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1205/1206
Gehe zu Spalte: