Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XL.]

"Si enim, 'omnis,' inquit, 'qui natus est ex Deo, non peccat,
et a diabolo temptari non potest:' quomodo precipit, ut caueant,
ne temptentur, dicens: 'Filioli, custodite uos a simulachris?'
Et in eadem rursus epistola: 'Si dixerimus, quia peccatum
non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Si
confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat
nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Si dixerimus, quoniam non peccauimus, mendacem facimus
eum, et uerbum eius non est in nobis.' Estimo, quod
beatus Iohannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod
omne peccatum ex diabolo sit. Ille peccatorem se confitetur,
et sperat remissionem peccatorum post baptisma. Et Iouinianus
meus dicit: 'Ne tangas me, quoniam mundus sum.' Quid
ergo? Contraria sibi Apostolus loquitur? Minime. In eodem
quippe loco, cur hoc dixerit, statim edixit: 'Filioli mei, hec
scribo uobis, ut non peccetis; sed et si quis peccauerit, aduocatum
habemus apud Patrem Iesum Christum iustum, et ipse est
propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostri autem tantum,
sed etiam pro totius mundi. Et in hoc scimus, quoniam cognouimus
eum, si mandata eius obseruemus. Qui dicit se nosse
Deum, et mandata eius non custodit, mendax est, et in eo
ueritas non est. Qui autem seruat uerbum eius, uere in hoc
karitas Dei perfecta est. In hoc scimus, quoniam in ipso sumus.
Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse
ambulare.' Propterea scribo uobis, filioli mei, omnis, qui
natus est ex Deo, non peccat. Ideo dico uobis ut non peccetis,
et tamdiu uos sciatis in generatione Domini permanere, quamdiu


non peccaueritis; immo, qui in generatione Domini perseuerant
peccare non possunt. Que enim conmunicatio luci et
tenebris? Christo et Belial? Quomodo dies et nox misceri
nequeunt, sic iusticia et iniquitas, peccatum et bona opera,
Christus et antichristus. Si susceperimus Christum in hospicio
pectoris nostri, illico fugamus diabolum. Si peccauerimus, et
per peccati ianuam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus
recedit. Unde et Dauid post peccatum: 'Redde michi,' ait,
'leticiam salutaris tui,' scilicet quam peccando amiserat.
'Qui dicit se nosse Deum, et mandata eius non custodit, mendax
est, et in eo ueritas non est.' Christus ueritas appellatur immo
est: 'Ego sum,' inquit, 'uia et ueritas, et uita.'
Frustra in eo nobis applaudimus cuius mandata non facimus.
'Scienti bonum et non facienti illud, peccatum est.
Quomodo enim corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides
sine operibus mortua est.' Nec grande putemus unum Deum
nosse, cum et demones credant et contremiscant. 'Qui dicit
se in ipso manere, debet, sicut ille ambulauit, et ipse ambulare.'
IV. Pars. §. 1. Eligat aduersarius e duobus quod uult,
optionem damus; manet in Christo, an non manet? Si manet,
ita ergo ambulet, ut Christus. Si autem temerarium est similitudinem
uirtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non
ingreditur, ut Christus. Ille peccatum non fecit, nec inuentus
est dolus in ore eius, qui, cum malediceretur, non remaledixit,
et tamquam agnus coram tondente se, sic non aperuit os
suum; ad quem uenit princeps mundi istius, et inuenit in eo
nichil; qui cum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum
fecit Deus. Nos autem iuxta epistolam Iacobi multa peccamus
omnes, et nemo mundus a peccatis, nec infans, si unius
diei quidem fuerit uita eius. Quis enim gloriabitur castum se
habere cor? aut quis confidet mundum a peccatis se esse? tenemurque
rei in similitudinem preuaricationis Adae. Unde et
Dauid: 'Ecce,' ait, 'in iniquitatibus conceptus sum, et
in delictis peperit me mater mea.' Et B. Iob: 'Si fuero
iustus, os meum inpia loquetur, et si sine crimine, prauus inueniar,
et si purificatus in niue, et lotus mundis manibus, satis me sorde
tinxisti, et execratum est uestimentum meum.' Verum,
ne penitus desperemus, arbitrantes, nos post peccata baptismi non
posse saluari, statim hoc ipsum temperat. 'Et si quis peccauerit,
aduocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum,
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem
tantum, sed etiam pro totius mundi.' Hoc ad credentes post
baptisma loquitur, et aduocatum pro delictis eorum Dominum
pollicetur. Nec dicit, siquid peccaueritis, aduocatum habetis
apud Patrem Iesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis
uestris, ne eos diceres non plena fide baptisma consecutos;
sed: 'aduocatum,' inquit, 'habemus apud Patrem Iesum
Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris,' et non
solum pro Iohannis aliorumque peccatis, sed etiam, 'pro
totius mundi.' In toto autem mundo et Apostoli sunt, omnesque
credentes. Ex quibus liquido conprobatur, post baptisma posse
peccare. Frustra enim aduocatum habemus apud patrem
Iesum Christum, si peccari non potest. Petrus apostolus, ad


quem dictum fuerat: 'Qui lotus est, non habet necesse, ut
iterum lauet;' et: 'Tu es Petrus, et super hanc petram
edificabo ecclesiam meam,' ab ancilla perterritus negat. Et ipse
Dominus: 'Symon, ecce,' inquit, 'sathanas postulauit
uos, ut cribraret sicut triticum; ego autem rogaui pro te,
ne deficeret fides tua.'" Et infra: §. 2. "Si non peccamus post
baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, que in baptismate
iam dimissa sunt? Aliud est autem, si ad catecuminos hec oratio
pertinet, 'dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris' et non conuenit fidelibus et Christianis.
Paulus uas electionis castigat corpus suum, et in seruitutem
redigit, ne aliis predicans ipse reprobus inueniatur. §. 3.
Ad Ebreos quoque scribens ait: 'Inpossibile est enim, eos, qui
semel sunt illuminati, et gustauerunt donum celeste, et participes
facti sunt Spiritus sancti, gustauerunt nichilominus
bonum Dei uerbum, uirtutesque seculi futuri, et prolapsi sunt,
renouari iterum ad penitenciam, rursus crucifigentes sibimetipsis
filium Dei, et ostentui habentes.' Certe eos, qui illuminati sunt,
et gustauerunt donum celeste, et participes facti sunt Spiritus
sancti, gustaueruntque bonum Dei uerbum, negare non possumus
baptizatos. Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo
nunc Apostolus dicit: 'Et prolapsi sunt?' Verum ne
Montanus et Nouatus hinc redeant, qui contendunt,
non posse renouari per penitenciam eos, qui crucifixerunt sibimet
filium Dei, et ostentui habuerunt, consequenter hunc errorem
soluit et ait: 'Confidimus autem de uobis, dilectissimi,
meliora et uiciniora saluti, tametsi ita loquimur. Non
iniustus est Dominus, ut obliuiscatur operis uestri, et dilectionis,
quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis
sanctis, et nunc ministratis.' Et reuera grandis iniusticia
Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet.
Locutus sum, inquit Apostolus ita, ut a peccatis uos retraherem,
et desperationis metu facerem cautiores. Ceterum confido de
uobis, karissimi, meliora et uiciniora saluti. Neque
enim iusticiae Dei est, ut obliuiscatur bonorum operum, et ministerii,
quod propter nomen eius exhibuistis et exhibetis in sanctos,
et tantum meminerit peccatorum." Et paulo post: §. 4. "Liberi
arbitrii nos condidit Deus, nec ad uirtutem, nec ad uicia
necessitate trahimur; alioquin, ubi necessitas nec corona
est. Sicut in bonis operibus perfector est Deus: (non est
enim uolentis, neque currentis, sed miserentis Dei et adiuuantis,
ut peruenire ualeamus ad calcem), sic in malis atque peccatis
semina nostra sunt incentiua, et perfectio diaboli. Cum uiderit,
nos super fundamentum Christi edificasse fenum, ligna,
stipulam, tunc supponit incendium. Edificemus aurum,
argentum, lapides pretiosos, et temptare non audebit. Quamquam
et in hoc non sit certa et secura possessio. Sedet
quippe leo in insidiis, ut in occultis interficiat innocentem:
et uasa figuli probat fornax, homines autem iustos temptatio
tribulationis. Et in alio loco scribitur: 'Fili, accedens
ad seruitutem Dei, prepara te ad temptationem.' Rursus idem
Iacobus ait: 'Estote factores uerbi, et non auditores tantum.
Si quis auditor est uerbi, et non factor, iste similis est uiro,


qui considerat uultum natiuitatis suae in speculo; considerauit
illud, et statim recedens oblitus est, qualis fuerit.' Frustra
monuit, ut iungerent opera fidei si post baptisma peccare
non poterant. 'Qui totam,' inquit, 'legem, seruauerit, et
in uno peccauerit, factus est omnium reus.' Quis nostrum
est absque peccato? conclusit Deus omnia sub delicto,
ut omnibus misereatur. Petrus quoque: 'Nouit,' inquit,
'Deus pios de temptatione eripere.' Et de falsis
doctoribus: 'Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus
exagitatae, quibus caligo tenebrarum reseruatur. Superba
enim uanitatis loquentes pelliciunt in desideriis carnis luxuriae
eos, qui paululum effugerant, et ad errorem conuersi
sunt.' Nonne tibi uidetur pinxisse sermo apostolicus nouam
imperitiae factionem? Aperiunt enim quasi fontes scientiae,
qui aquam non habent doctrinarum, promittunt
imbrem, uelut nubes propheticae, ad quas perueniat ueritas Dei,
et turbinibus exagitantur demonum atque uiciorum. Locuntur
grandia, et totus eorum sermo superbia est, (inmundus autem
est apud Deum omnis, qui exaltat cor suum), ut qui paululum
refugerant a peccatis ad suum reuertantur errorem, et suadent in
luxuria ciborum carnisque deliciis. Quis enim non libenter
audiat: Manducemus, et bibamus, et in eternum regnabimus?
Sapientes et prudentes prauos uocant; eos uero, qui dulces
sunt in sermonibus, plus audiunt. Iohannes apostolus, immo in
Iohanne Saluator scribens Angelo ecclesiae Ephesi: 'Scio,'
inquit, 'opera tua, et laborem, et patienciam tuam, et
quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo
aduersum te, quod karitatem tuam primam reliquisti. Memor
esto, unde cecideris, et age penitenciam, et prima opera fac. Sin
autem, uenio tibi, et mouebo candelabrum tuum de loco
suo, nisi penitenciam egeris.' Similiter ceteras ecclesias,
Smirnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelfiam,
Laodiciam, ad penitenciam prouocat, et, nisi reuertantur ad
opera pristina, conminatur, et in Sardis paucos habere se dicit,
qui non coinquinauerunt uestimenta sua, et ambulaturi sunt cum
eo in albis, quia digni sunt. Cui autem scribit: 'Memento,
unde cecideris,' et: 'Ecce, missurus est diabolus ex uobis in
carcerem, ut temptemini,' et: 'Scio, ubi habitas, ubi est
sedes sathanae,' et: 'In mente habe, qualiter acceperis et
audieris,' et: 'Serua, et penitenciam age,' et reliqua? utique
dicit, qui crediderit, et baptizatus fuerit, et stans quondam
corruit per delictum. §. 5. Paulisper de ueteri testamento exempla
distuleram, quia solent, ubicumque contra eos facit, dicere:
'Lex et prophetae usque ad Iohannem.' Ceterum quis
ignoret sub alta dispensatione Dei omnes retro sanctos
eiusdem fuisse meriti, cuius nunc Christiani sunt? Quomodo ante
Abraham placuit in coniugio, sic nunc placent uirgines in
perpetua castitate. Seruiuit ille legi et tempori suo, seruiamus et
nos legi et tempori nostro, in quos fines seculorum deuenerunt.
Dauid electus secundum cor Domini, qui omnes eius
faceret uoluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat:
'Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus
sum, et in Domino sperans non infirmabor. Proba me, Domine,
et tempta me; ure renes meos, et cor meum,' postea temptatus
a diabolo, et post peccatum penitens loquitur:
'Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.'
Magnum peccatum magna uult deleri misericordia. Salomon
amabilis Domino, et cui bis fuerat Deus reuelatus, quia


amator mulierum fuit, a Dei amore discessit; Manassem
impiissimum regem post captiuitatem Babilonicam in pristinam
dignitatem liber dierum restitutum refert. Et Iosias uir sanctus
in campo Mageddon ab Egiptio rege confoditur. Iesus
quoque filius Iosedech sacerdos magnus, quamquam in typo precesserit
Saluatoris, qui nostra peccata portauit, et alienigenam
sibi ex gentibus copulauit ecclesiam, tamen secundum litteram
post sacerdotium sordidatus inducitur, et stat diabolus a dextris
eius, et candida illi deinceps uestimenta redduntur. Superfluum
est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis
offenderint Deum, et terram repromissionis non intrauerint,
cum B. Iob angelos quoque et omnem creaturam peccare posse
conmemoret, dicens: 'Quid enim numquid homo mundus
est coram Deo? aut ab operibus suis sine macula uir?
si contra seruos suos non credit, et aduersos angelos suos
prauum quid repperit: quanto magis habitantes in domibus
luteis, de quibus et nos ex eodem luto sumus? Temptatio
est uita hominis super terram.' Et cecidit lucifer, qui mittebat
ad uniuersas nationes, et ille, qui in paradyso deliciarum
inter duodecim nutritus est lapides, uulneratus a monte Domini
ad inferna descendit. Unde et Saluator in euangelio:
'Videbam,' inquit, 'sathanam, quasi fulgur de celo cadentem.'
Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit?
Si in celo ruinae, quanto magis in terra. Et tamen, cum ceciderit
lucifer, immo post casum coluber antiquus, uirtus eius in
lumbis est et potestas eius super umbilicum uentris.
Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit iuxta iuncum, et
calamum, et caricem. Ipse est rex omnium, qui in aquis
sunt, ubi scilicet uoluptas, et luxuria, et propago et irrigatio
nuptiarum." Et infra: §. 6. "Transiuimus ad secundam particionem,
in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt,
deinde posse peccare, et docuimus, quod excepto Deo omnis
creatura sub uicio sit, non quod uniuersi peccauerint, sed quod
peccare possint, et similium uina stantium metus sit."
[Gratian.] Euidenter itaque ex premissis apparet, nonnullos
karitatem habere, quam postea criminaliter delinquendo amittunt.
Quod si quis contendat non de uirtute, sed de uirtutis opere debere
intelligi, deliberet quid respondeat de innocentia Adae, de iusticia
Dauid Moysi, et ceterorum, qui plena fide ad baptisma accedentes,
licet postea prolapsuri sint, tamen celestia dona degustant,
et Spiritus sancti fiunt participes, ut non solum ante humanos,
uerum etiam ante Dei oculos ex aqua et Spiritu sancto inueniantur
renati; qui, si karitatem non haberent ante Dei
oculos; aqua tantum regenerarentur, non Spiritu. Opera
enim, seu sacramentorum participatio, nisi ex karitate procedant,
apud Deum nec iusticiam, nec innocentiam prestant. "Si enim,"
inquit Apostolus, "habuero omnem finem, ita ut montes transferam,
et si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum,
et si tradidero corpus meum ita, ut ardeam, karitatem autem non
habeam, nichil michi prodest." §. 1. Sed quia de predestinatis
ad uitam a nonnullis conceditur, quod karitatem amittant, et
amissam recuperent, de reprobis etiam uidendum est, an ipsi
karitatem habeant, qua amissa postea dampnentur.
De his ita scribit Augustinus in libro de correctione
et gratia: [c. 9.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1201/1202
Gehe zu Spalte: