Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXIX.] Idem in libro de Paradyso. [c. 13.]

"'Ut cognouerunt, quia nudi essent.' Et ante
quidem nudi erant; sed non sine uirtutum tegumento."
[Gratian.] Opponitur etiam illud, quod omnis clamat auctoritas:
si sic permansisset, ut erat ante peccatum, esset translatus
in gloriam, quam habituri sunt sancti; sed nemo adultus sine
karitate intrat: karitatem ergo habebat. §. 1. Item opponitur de
Moyse, cuius fidem Apostolus in epistola sua ad Ebreos conmendans,
dignis preconiis eius merita predicauit, dum se negauit
esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum fratribus, quam
perfrui iocunditate temporalis palacii; dum fratri conpatiens
Egiptium sabulo obruit; dum ueritus animositatem regis Egiptum
reliquit; dum diuino uallatus auxilio regis furorem contempsit,
atque in uirtute signorum populum de Egipto eduxit. Que
omnia quibus laudibus sunt efferenda, si tunc karitas in eo non
erat, cum non habeat in se aliquid uiriditatis ramus boni operis,
nisi procedat ex radice karitatis? Quomodo autem karitatem non
habebat, cui Dominus facie ad faciem loquebatur, sicut loqui
solet homo cum amico suo? Quomodo karitatem non habebat,
qui pro populo supplicans dicebat: "Aut dimitte ei hanc


noxam, aut dele me de libro tuo? "An non proximum diligebat,
qui pro populo se obiciens, illum ab interitu liberauit? An non
Deum diligebat, qui pro eo in uituli cultores deseuiens, ipsius
uituli caput in puluerem conminuit, atque, ut in secessum proiceretur,
aquae inmixtum Israelitis bibendum dedit, nonnullos
ex eius cultoribus gladio feriri precipiens, ut populum,
cuius erat interitus maior futurus, Deo reconciliaret? An non
karitatem habebat, de cuius spiritu Dominus accepit, et super
septuaginta seniores Israelis posuit? Qui tamen ad
aquam contradictionis de Dei potencia, siue de eius benignitate
dubitans, cum cetera certa fide promisisset, producturus
aquam de petra, diffidenter excrepuit, dicens: "Numquid de
petra hac potero uobis aquam educere?" Quod nulli leue
uideatur, cum in penam eius delicti sibi et Aaron a Domino
dictum sit: "Quia non exaudistis uocem meam, ut glorificaretis
me coram filiis Israel, non introducetis populum hunc in terram,
quam dedi eis." §. 2. An non karitatem habebat Aaron,
quando fratri coadiutor datus est, ut esset os eius ad populum, ut
fierent signa in Egipto per eum? Qui tamen in cultura uituli
postea consensum populo adhibuit. An non karitatem habebat,
quando ex omni multitudine filiorum Israel solus electus est a
Domino, ut pontificatu ante eum fungeretur? Si karitatem non
habebat, bonus non erat; si autem bonus non erat, cur pre ceteris
a Domino in pontificem electus est? An non karitatem habebat,
quando pro populo cum thuribulo incendio se opposuit, et iram
placauit? Et tamen, ut premissum est, ad aquam
contradictionis iram Domini aduersum se postea prouocauit.
§. 3. Numquid etiam Dauid karitatem non habuit, super quem
spiritus Domini a die unctionis directus est? An forte dicetur
directus esse super eum, ut ex tunc gratiam prophetandi
haberet, non ut ex eo gratiam diuinae dilectionis acciperet? Quod
absurdum plane uidetur de eo sentire, de quo Dominus ait:
"Inueni hominem secundum cor meum." Quomodo etiam karitatem
non habebat, qui querenti animam suam pepercit, et
quia oram clamidis eius precidit, postea cor suum grauiter
percussit, clamans: "Quem persequeris rex Israel, canem
mortuum, et culicem unum?" Quomodo karitatem non habebat,
qui mortem inimici sui tam grauissime tulit? Quomodo karitatem
non habebat, qui aquam de cisterna Bethleem suorum periculo
sibi oblatam non bibit, sed coram Domino libauit? Quomodo
karitatem non habebat, qui irrisus a Michol filia Saul, eo quod
ante archam Domini cytharam et psalterium percutiens saltasset,
ait: "Ludam, et uilior fiam in oculis meis." Si karitatem
non habebat, qua conscientia securus sibi ipsi inprecabatur
dicens: "Si reddidi retribuentibus michi mala, decidam merito
ab inimicis meis inanis?" Si karitatem non habebat, qua temeritate
iuste se iudicari rogabat, dicens: "Iudica me, Domine,
secundum iusticiam meam, et secundum innocentiam
meam super me?" Idem: "Iudica me, Domine, quoniam
ego in innocentia mea ingressus sum?" Et tamen post tot et
innumera alia diuinae et supernae dilectionis iudicia quam
grauiter deliquerit nullus ignorat, qui Bethsabeae adulterium,
et Uriae homicidium audiuit. Cuius penitenciam si sine karitate
Domino obtulit, ueram cordis contritionem non habuit.
Quomodo ergo sacrificium contriti cordis et spiritus contribulati
Domino promittere audebat, dicens: "Si uoluisses sacrificium,
dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo
spiritus contribulatus etc.?" Denique, cum falsae penitenciae
nulla a Deo promittatur remissio, quomodo a Propheta audire


meruit: "Dimissum est peccatum tuum," si ueram contritionem
cordis non habuit? Euidenter itaque apparet, eum tunc
karitatem habuisse, et ex karitate sacrificium cordis contriti et
spiritus contribulati Domino obtulisse; alioquin temerarie postulasset:
"Auerte faciem tuam a peccatis meis," et cetera, que
in eodem Psalmo continentur, nisi odium mali et dilectio boni ad
humilitatem penitenciae illum prouocasset. De quo etiam
S. Ambrosius in libro de anima et Ysaac [c. 3.] scribit, dicens:
"Fugerat sanctus Dauid odia Saul regis, non relinquens
terras, sed declinans contagia regis inmitis et superbi, quia mens
eius adherebat Deo" cui nullus adultus sine karitate adherere
potest. Et tamen, quam grauiter in populi dinumeratione postea
deliquerit, ipsius delicti pena indicauit. §. 4. Item, secundum
hanc sentenciam qui criminaliter delinquit ueram peccatorum
remissionem in baptismo consecutus non est, siue in annis infantiae
siue adultus ad baptisma accessit, quia Dei amorem
non habuit, sine quo nemo inuenit umquam gratiam, atque ita
secundum heresim Iouiniani, si uere ex aqua et Spiritu quis
renatus est, ulterius criminaliter peccare non potest, uel, si criminaliter
peccat, aqua tantum, non Spiritu probatur esse renatus.
Cui sentenciae illud epistolae Iohannis consentire uidetur:
"Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam
semen ipsius in eo manet; et non potest peccare quia ex Deo
natus est. In hoc enim manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli."
Et in fine epistolae: "Omnis, qui natus est ex Deo, non
peccat, sed generatio Dei conseruat eum, et malignus non tangit
eum." Verum hec auctoritas Apostoli quantum illi sentenciae
faueat, atque illa erroris secta quam ueritati sit aduersa,
Ieronimus ostendit, scribens contra Iouinianum: [lib. II. in
principio]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1199/1200
Gehe zu Spalte: