Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXX.]

"Tolle karitatem, odium tenet." Item: §. 1. "Omnis, qui
non diligit, odit." Item in euangelio: §. 2. "Nemo potest duobus
Dominis seruire; aut enim unum odio habebit, et alterum
diliget, aut unum sustinebit et alterum contempnet."
[Gratian.] Adam uero, cum in uirili etate a Domino creatus
sit, ante, quam a diabolo temptaretur, dum de latere eius
uxor formabatur, dum in extasi raptus angelicae curiae intererat,
dum euigilans futura Christi et ecclesiae sacramenta uaticinabatur,
aut karitatem, aut odium habebat. Si autem odium habebat,
non fuit diabolus auctor nostri peccati. Item, si sine karitate a
Deo creatus est, similitudinem eius nequaquam in sui creatione
accepit. Item, si sine karitate creatus est, iustus et innocens a
Deo factus non est; creatura namque, rationis capax et liberi
arbitrii, iusticiae et innocentiae sine karitate particeps esse non
potest. Colligitur ergo, quod Adam ante, quam peccaret, karitatem
habuit, sine qua iustus et innocens esse non potuit.
Unde Augustinus in Genesi ad litteram:
[lib. VI. c. 24.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1199/1200
Gehe zu Spalte: