Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XXIX.] Item ad Ebreos. [c. 6. u. 10.]

"Non est tam iniustus Deus, ut obliuiscatur operis
uestri etc."


[Gratian.] Operis, quod omnia sua fecerunt conmunia,
et hoc ex dilectione, et hoc ad gloriam Dei. Ecce triplex
bonum, quasi diceret: olim multa operati estis, pro quibus, si
penitetis de malis, benefaciet uobis Deus. Romanos quoque
et Galathas dum Apostolus redargueret, merito fidei probat assecutos
remissionem peccatorum, et sanctificationem in Spiritu
sancto, et iusticiam bonae operationis, que omnia aut sine karitate
numquam uere in eis fuerunt, aut ueram karitatem habuerunt, a
qua postea lapsi sunt qui de operibus legis gloriabantur.
Item de quolibet adulto Augustinus ait:

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1197/1198