Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXIV.] Item Ieronimus. [ad c. 1. Amos.]

"Super tribus sceleribus Damasci etc." ut supra.
[Gratian.] Non est mirum, si in uirtute gradus esse dicuntur,
quandoquidem et peccati gradus ita euidenter monstrantur.
§. 1. Hec itaque karitas, que in Petro ante negationem herba
fuit, et in singulis nascitur ante, quam roboretur, ante sui perfectionem
amittitur et reparatur. Unde Augustinus in libro de
correctione et gratia: [c. 7.] "Quicumque ab illa originali
dampnatione ista diuinae gratiae largitate discreti sunt, non est
dubium, quin procuretur eis euangelium, et, cum audiunt,
credunt, et in fide, que per dilectionem operatur, usque in
finem perseuerant, et, si quando exorbitant, correcti
emendantur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur,
in uiam, quam reliquerant, redeunt et cetera."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1197/1198
Gehe zu Spalte: