Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. XVI.]

"Qui uult facere Dei mandata, et non potest, iam quidem
habet bonam uoluntatem, sed adhuc paruam et inualidam. Poterit
autem, cum magnam habuerit et robustam. Quando enim martires
illa mandata magna fecerunt, magna utique uoluntate, id est
magna karitate fecerunt, de qua ipse Dominus ait: 'Maiorem
karitatem nemo habet etc.'" Et paulo post:
§. 1. "Ipsam karitatem apostolus Petrus nondum habebat,
quando timore Dominum ter negauit. Et tamen, quamuis
parua et inperfecta, non deerat ei karitas, quando dicebat:
'Domine, animam meam pro te ponam.'" Idem super
epistolam Iohannis: [tract. 5.] §. 2. "Si quis tantam habuerit
karitatem, ut paratus sit etiam pro fratribus mori, perfecta est
in illo karitas; sed numquid mox, ut nascitur, iam prorsus perfecta
est? ut perficiatur, nascitur; cum fuerit nata, nutritur;
cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perficitur;
cum ad perfectum uenerit, quid dicis? 'Michi uiuere Christus
est et mori lucrum.'"

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1195/1196