Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XIV.]

"Karitas est aqua, de qua Dominus ait in euangelio:
'Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.'"
[Gratian.] Reprobus ergo, cum eternis mancipatus
incendiis in eternum sitiat, quomodo bibet aquam uiuam, aut
quomodo potabit aquam salientem in uitam eternam, qui, quasi
plumbeus demersus in ima, penas luit dampnationis eternae?
Item: Sine karitate quomodo ueram contritionem cordis quis
habere poterit? quomodo ergo delictorum remissionem? que
si non dimissa, quomodo non omnia prorsus ad penam
exigenda? Item Dominus: "Amen, amen dico uobis, qui
credit in me habet uitam eternam." Qui ergo non habet uitam
eternam non credit in Christum. In Christum uero credit qui
karitatem habet. In Christum quippe credere est amando in ipsum
tendere. Hec est fides, ut diffinit Apostolus, que per dilectionem
operatur; huic duntaxat delictorum remissio promittitur. Quod si
karitas a fide Christianorum seiungi nequit, cui scilicet soli uenia
promittitur, quomodo qui karitatem non habuit fidem Christianorum
habuit, id est in Christum credidit? quomodo ergo ueniam
delictorum accepit? quam si non accepit, quomodo non omnia
prorsus opera eternis sunt ferienda suppliciis? Item Dominus:
"Ego sum panis uiuus, qui de celo descendi; si quis
manducauerit ex hoc pane, uiuet in eternum." Qui ergo non
uiuit in eternum non manducauit panem uiuum: sed qui non
manducauit in eum non credidit. Hoc est enim manducare
panem uiuum, quod credere in Christum, id est amando tendere
in ipsum. Cum igitur reprobus in eum non crediderit, quem
non manducauit, et ita fidem Christianorum (qua sola peccata
relaxantur) non habuerit, quomodo, si uiuit Dominus, cui omne
iudicium dedit Pater, iudicium perpetuae dampnationis effugiet
omnium non solum actualium, sed etiam originalium?
III. Pars. §. 1. Hec, que de karitate dicuntur, de perfecta
intelligi possunt, que semel habita numquam amittitur. Exordia
uero karitatis enutriuntur, ut crescant, et conculcantur, ut deficiant.
Nemo enim repente fit summus, sed in bona conuersatione,
que sine karitate nulla est, a minimis quisque inchoat, ut ad
magna perueniat. Sunt itaque gradus non solum inter uirtutem
et uirtutem, sed etiam in eadem uirtute.
Unde Gregorius super Ezechielem [homil. XV.]
scribit, dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1193/1194
Gehe zu Spalte: