Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XI.] Idem in eodem omelia V.

"Potest discursus atque mobilitas Spiritus sic intelligi.
In sanctorum quippe cordibus iuxta quasdam uirtutes semper
manet; iuxta quasdam uero recessurus uenit, et uenturus
recedit. In fide enim, spe atque karitate, et in bonis aliis,
sine quibus ad celestem patriam non potest perueniri (sicut
est castitas, humilitas, iusticia atque misericordia) perfectorum
corda non deserit. In prophetiae uero uirtute, doctrinae
facundia, miraculorum exhibitione, electis aliquando adest,
aliquando se subtrahit." Et paulo post: §. 1. "In his itaque
uirtutibus, sine quibus ad uitam minime peruenitur, Spiritus
sanctus in cordibus electorum suorum permanet, unde recte stabilis
dicitur. In his uero, per quas sanctitatis uirtus ostenditur,
aliquando misericorditer presto est, aliquando misericorditer recedit."
Unde Ambrosius super epistolam II. ad Chorinthios: [ad c. 6.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1193/1194
Gehe zu Spalte: