Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IX.] Item Gregorius super Ezechielem. [hom. III.]

"Pennata animalia, minime reuertuntur, cum incedunt,
quia sancti predicatores, sic a terrenis actibus ad spiritualia
transeunt, ut ad ea, que reliquerant, ulterius nullatenus reflectantur."
Et paulo post: 'Nemo mittens manum suam
in aratrum, etc.' Manum quippe in aratrum mittere est quasi
per quendam conpunctionis uomerem ad proferendos fructus
terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui
post exordia boni operis ad mala reuertitur, que reliquit. Quod
quia electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam
dicitur: 'Non reuertebantur, cum incederent.' Et paulo
post: "Unde et Paulus: 'Unum uero, que retro sunt,
oblitus, in ea, que sunt ante, extendens me, sequor ad
palmam supernae uocationis.' In anteriora etenim extentus,
eorum, que retro sunt, oblitus fuerat, quia temporalia despiciens
sola que sunt eterna requirebat."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1193/1194
Gehe zu Spalte: