Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. V.] Item Prosper in libro [III.] de contemplatiua uita. [c. 13.]

"Karitas est, ut michi uidetur, recta uoluntas, ab omnibus
terrenis ac presentibus prorsus auersa, iuncta Deo inseparabiliter
et unita, igne quodam Spiritus S. a quo est et ad quem
refertur, incensa, inquinamenti omnis extranea, corruptionis
nescia, nulli uicio mutabilitatis obnoxia, supra omnia, que carnaliter
diliguntur, excelsa, affectionum omnium potentissima, diuinae
contemplationis auida, in omnibus semper inuicta, summa actionum
bonarum, salus morum, finis celestium preceptorum, mors
criminum, uita uirtutum, uirtus pugnantium, palma uictorum,
sanctarum mentium anima, causa meritorum bonorum, premium
perfectorum; sine qua nullus Deo placuit, cum qua aliquis nec
potuit peccare, nec poterit; fructuosa in penitentibus, leta in
proficientibus, gloriosa in perseuerantibus, uictoriosa in martiribus,
operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quicquid operis
boni est uiuet." Item: §. 1. "Hec est karitas uera
germana, perfecta, quam excellentiorem uiam nominat S. Apostolus.
Sicut enim sine uia nullus peruenit quo tendit, ita
sine karitate, que dicta est uia, ambulare non possunt homines,
sed errare." Item: [ibidem cap. 15.] §. 2. "Ergo si karitatem
Deo exhibeamus, et proximo de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus
habundamus, seculi blandimenta contempnimus, et omnia, que
difficilia humanae fragilitati sunt, uel aspera etiam, cum dilectione
perficimus, si tamen Deum karitate perfecta, que nobis
ab illo est, ex toto corde et ex tota anima, et ex totis uiribus
diligamus. Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus
diligit Deum; quem si ex toto corde diligamus, nichil erit in nobis,
unde peccati desideriis seruiamus. Et quid est diligere Deum,
nisi illi occupari animo, concipere fruendae uisionis eius
affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum,
quem in se censuit diligendum, in ipso amore seruare
legitimum modum, nec peruertere dilectionis ordinem constitutum?
Ordinem dilectionis illi peruertunt, nec modum diligendi custodiunt,
qui aut mundum, qui contempnendus est, diligunt, aut corpora
sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos non sicut se
ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt." Item:
§. 3. "Corpus nostrum, qua pars nostri est, ad hoc nobis
diligendum est, ut saluti eius ac fragilitati naturaliter consulamus,
et agamus, quatinus spiritui ordinate subiectum ad
eternam salutem accepta inmortalitate et incorruptione perueniat."
Item: §. 4. "Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non
propter aliquas utilitates nostras, non propter speranda beneficia
uel accepta, non propter affinitates uel consanguinitates, sed


propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus."
Item: §. 5. "Non illi proximi nostri tantum credendi
sunt, quos nobis gradus sanguinis iungit, sed proximi nostri credendi
sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes."
Item: §. 6. "Proinde, secundum nos proximos
omnes diligimus, quando ad mores bonos, et ad eternam
uitam consequendam, sicut nobis, eorum saluti consulimus;
quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut
nobis subueniri optaremus, ita eis subuenimus, aut, si
facultas defuerit, uoluntatem subueniendi tenemus. Quapropter
est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri uis,
uelis et proximo. Illi uero plus quam se diligunt Deum,
qui pro eius amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos
tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis,
patriae suae extorres fieri, parentibus, et uxoribus, ac filiis
renunciare parati sunt, et, ut totum dicam, ipsam mortem corporis
non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes
a corporis sui uita magis, quam a Deo uita uitae suae
discedere."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1191/1192
Gehe zu Spalte: