Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Primam uicii causam non penitus extinguit qui in idem illam postea recidit.

Si quis semel notatus fuerit inuidiae uel contentionis
uicio, et rursum in hoc ipsum inciderit, sciat, se primam
causam, ex qua inuidia uel contentio nascitur, in interioribus
medullis habere reconditam. Oportet ergo eum per
contraria atque aduersa curari, id est per humilitatis exercitum.
Exercitia uero humilitatis sunt, si se uilioribus
offitiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat. Ita namque
arrogantiae et humanae gloriae uicium curari poterit,
ut in consuetudine humilitatis affectus iam ultra non incidat
arrogantiae et uanae gloriae delictum. Sed in
huiuscemodi singulis uiciis cura similis adhibetur.
Gratian. Item sine karitate nulli adulto peccatum remittitur.
Non autem habet karitatem qui aliquando peccaturus est
criminaliter.
Unde Augustinus ad Iulianum Comitem:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1189/1190
Gehe zu Spalte: