[C. XC.]
"Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt,ut Greci. Quidam uero sacerdotibus confitenda esse percensent,
ut fere tota sancta ecclesia. Quod utrumque non
sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita dumtaxat,
ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur,
et hoc perfectorum est, et cum Dauid dicamus:
'Delictum meum cognitum tibi feci, et iniusticiam meam non
abscondi. Dixi, confitebor aduersum me iniusticiam meam
Domino, et tu remisisti inpietatem peccati mei.' Sed tamen
Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum
peccata nostra, et oremus pro inuicem, ut saluemur. Confessio
itaque que soli Deo fit, quod iustorum est purgat peccata.
Ea uero, que sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata.
Deus namque, salutis et sanctitatis auctor et largitor, plerumque
prebet hanc suae penitenciae medicinam inuisibili
amministratione, plerumque medicorum operatione."