Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXIX. Sufficit illa confessio, que primum Deo, deinde sacerdoti offertur.

Item Leo Papa. [epist. LXXVIII. al. LXXX.]
IX. Pars. Quamuis plenitudo fidei uideatur esse laudabilis,
que propter Dei timorem apud homines erubescere
non ueretur, tamen, quia non omnium huiusmodi sunt peccata,
ut ea, que penitenciam poscunt, non timeant
publicare, remoueatur inprobabilis consuetudo, ne
multi a penitenciae remediis arceantur, dum aut erubescunt,
aut timent inimicis suis sua facta reserare,
quibus possint legum percelli constitutione. Sufficit
enim illa confessio, que primum Deo offertur, tum
etiam sacerdoti, qui pro delictis penitentium precator
accedit. Tunc enim plures ad penitenciam poterunt
prouocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.
Gratian. Quibus auctoritatibus, uel quibus rationum firmamentis
utraque sentencia confessionis et satisfactionis nitatur,
in medium breuiter proposuimus. Cui autem harum potius
adherendum sit, lectoris iudicio reseruatur. Utraque enim
fautores habet sapientes et religiosos uiros.
Unde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus ait in
Penitenciali suo:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1189/1190
Gehe zu Spalte: