Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. LXXXVIII.]

"Quem penitet omnino peniteat, et dolorem lacrimis ostendat,
representet uitam suam Deo per sacerdotem, preueniat iudicium
Dei per confessionem. Precepit enim Dominus mundandis,


ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali presentia
confitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda.
Dixit enim: 'Ora monstrate,' et: 'Omnes,' non
unus pro omnibus; non alium statuatis nuncium, qui pro uobis
offerat munus a Moyse statutum, sed qui per uos peccastis
et uos erubescatis. Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis.
Ex misericordia enim hoc precepit Dominus, ut neminem
eniteret in occulto. In hoc enim, quod per se ipsum dicit sacerdoti,
et erubescentiam uincit timore offensi, fit uenia criminis.
Fit enim ueniale per confessionem quod criminale erat in
operatione, et, si non statim purgatur, et tamen uitale quod
conmiserat mortale. Multum enim satisfactionis obtulit qui
erubescentiae dominans nichil eorum, que conmisit, nuncio Dei
denegauit. Deus enim qui misericors et iustus est; sicut
conseruat misericordiam in iusticia, ita et iusticiam in misericordia.
Opus enim est misericordiae peccanti peccata dimittere: sed
oportet, ut iustus iuste misereatur. Oportet enim, ut non solum
quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico iusticia,
sed misericordia. Iusticia enim sola dampnat; sed dignus est
misericordia qui spirituali labore petit gratiam. Laborat
enim mens patiendo erubescentiam, et, quoniam uerecundia magna
est pena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia. Unde
patet, quia quanto pluribus confitebitur in spe
ueniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequitur gratiam
remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus iam possunt
proficere, plus confitentibus parcere. Quibus enim remittunt
remittit Deus. Lazarum enim iam de monumento suscitatum
obtulit discipulis soluendum, per hoc ostendens
potestatem soluendi concessam sacerdoti. Dixit enim:
'Quodcumque solueritis super terram erit solutum et in
celis,' hoc est: ego Deus, et omnes celestis miliciae ordines, et
omnes sancti in gloria mea laudant uobiscum et confirmant
quos ligatis et soluitis. Non dixit: quos putatis ligare et
soluere, sed in quos exercetis opus iusticiae aut misericordiae.
Alia autem opera uestra in peccatores non cognosco. §. 1.
Quare, qui confiteri uult peccata, ut inueniat gratiam, querat
sacerdotem scientem ligare et soluere, ne, cum negligens circa se
extiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit,
ne ambo in foueam cadant, quam stultus euitare noluit. §. 2.
Tanta itaque uis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur
proximo. Sepe enim contingit, quod penitens non potest uerecundari
coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec
tempus. Et si ille cui confitebitur, potestatem soluendi
non habeat, tamen fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis,
qui confitetur socio turpitudinem criminis. Mundati enim sunt
leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus ante, quam
ad eos peruenirent. Unde patet, Deum ad cor respicere,
dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes peruenire. Sepe
quidem eos querunt sed sani et leti; dum querunt
ante, quam perueniunt moriuntur. Sed misericordia
est Dei ubique, qui et iustis nouit parcere, etsi non tam
cito, sicut soluerentur a sacerdote. §. 3. Qui ergo
omnino confitetur, et sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur,
si peccatum occultum est, sufficiat referre in noticiam
sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione
filiae principis pauci interfuerunt qui uiderent.
Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam ciuitatis delata,


nondum extra domum in noticiam portata. Intus resuscitauit
quam intus inuenit, relictis solis Petro, et Iacobo, et
Iohanne, patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur
sacerdotes ecclesiae. Quos autem extra inuenit, animaduertendum
est, quomodo suscitauit. Flebat enim turba
post filium uiduae. Fleuit Martha et Maria, supplicantes
pro fratre. Flebat et turba, que Mariam fuerat secuta,
lacrimis Mariae admonita. In quo docemur peccantibus publice
non proprium, sed ecclesiae sufficere meritum."

< Dokument zurück | | Dokument vor >