Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXVII. Item Iohannes Crisostomus. [id est, auctor operis imperfecti in Matthaeum, homil. 40.]

Quis aliquando uidit clericum cito penitenciam agentem?
et si deprehensus humiliauerit se, non ideo dolet,
quia peccauit, sed confunditur, quia perdidit gloriam
suam.
VII. Pars. Gratian. His auctoritatibus asseritur, neminem
sine penitencia et confessione propriae uocis a peccatis posse
mundari. Unde premissae auctoritates, quibus uidebatur probari,
sola contritione cordis ueniam prestari, aliter interpretandae
sunt, quam ab eis exponantur. Negationem namque Petri
secuta est satisfactio lacrimarum, et trina confessio dominicae
dilectionis, qua penitus deleuit peccatum trinae negationis. Non
ergo necessaria sibi erat certa satisfactio peccati, cuius totum
uitae tempus obedientiae inpendebatur sui conditoris. Imitabatur
enim illud propheticum: "Declina a malo, et fac bonum;" et
illud Ysaiae: "Derelinquat inpius uiam suam, et uir iniquus
cogitationes suas etc." Amplius horum a peccatore nichil exigitur.
Non ergo illa auctoritate Leonis Papae satisfactio penitenciae
negatur esse necessaria cuilibet delinquenti, sed ei tantum,
qui B. Petrum imitatus huic seculo penitus abrenunciat, et cunctorum
uitiorum fomitem in se funditus mortificat. §. 1. Item
illud Iohannis Crisostomi: "Lauant lacrimae delictum,
quod uoce est pudor confiteri;" et illud aliud, quod
scribit in epistola ad Ebreos: "Non tibi dico, ut te prodas in
publicum, neque apud alios accuses; sed obedire te uolo
Prophetae dicenti: Reuela uiam tuam ante Dominum.
Ergo confitere peccata tua, apud uerum iudicem cum oratione
delicta tua pronuncia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria,
et tunc demum spera, te misericordiam posse consequi, si
habueris in mente peccata tua continue, numquam malum in
corde aduersus proximum tenebis," non ita intelligendum
est, ut sine confessione oris peccata dicantur dimitti, sed sine
publica satisfactione. Secreta namque peccata secreta confessione
et occulta satisfactione purgantur, nec est necesse, ut que
semel sacerdoti confessi fuerimus denuo confiteamur, sed lingua
cordis, non carnis apud iudicem uerum ea iugiter confiteri debemus.
Hinc etiam idem Iohannes Crisostomus ait: "Nunc
autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea
in conspectu Dei pronuncies, et pro eis clementiam eius depreceris,
citius illa delebis. Si autem nunc obliuiscaris peccatorum tuorum,


tunc eorum recordaberis nolens, quando in toto
mundo publicabuntur, et in conspectu proferentur omnium tam
amicorum quam inimicorum tuorum, et sanctorum angelorum,
celestiumque uirtutum. Non enim ad Dauid solum dicebat:
'Tu secreto fecisti ego cunctis manifestabo;' sed etiam
ad omnes nos hoc dicitur." §. 2. Similiter et illud Prosperi
intelligitur: "Qui crimen suum ultro agnoscunt, et aut
propriis confessionibus illud produnt, aut nescientibus aliis,
quales occulti sunt etc." Aliis nescientibus, id est occulta confessione
istis peccatum suum confitentibus, non publice illud
manifestantibus. Item illud prophetae: "Dixi: confitebor, et
tu remisisti," id est remissibilem iudicasti, "inpietatem peccati
mei." Ita et illud Augustini intelligitur: "Magna pietas Dei,
ut ad solam promissionem peccata dimiserit," id est remissibilia
iudicauerit. Item: "Votum pro opere reputatur, cum deest
facultas operis." Unde uotum confessionis reputatur pro opere
uocis, cum deest facultas confessionis. Item: "Voluntas remuneratur,
non opus," ita intelligitur: uoluntas facit opus
remunerabile, non opus uoluntatem. Item illud: "In quacumque
hora peccator conuersus fuerit," conuerti dicitur qui
omnino uertitur: omnino uertitur, cuius opus, uox et cogitatio
ita mortificationi desudat peccati, sicut prius seruierat iniquitati.
Ita et illud intelligitur: "Conuertimini ad me etc." Item:
"Scindite corda uestra, et non uestimenta, "eis dicitur, qui
nulla interiori satisfactione precedente, sed sola exteriori se
Deum posse placare confidunt. Item cuncta, que de leprosis
mundatis uel de Lazaro suscitato inducuntur, ad contritionem
cordis, non ad ueniam remissionis referenda sunt.
Obstinatio enim animi, et confessionis contemptus, quedam mors
est inpietatis et lepra superbiae, a qua quisque reuiuiscit, dum
sibi per gratiam dolor delicti et uotum confessionis inspiratur.
§. 3. Ad hunc etiam articulum pertinent ea, que de uiuentibus,
uel in luce ambulantibus, uel dilectionem Dei habentibus, uel
de habitaculis Spiritus sancti factis dicta sunt, ut hec omnia
quisque dicatur assecutus ex cordis contritione, quam habet, non
ex plenaria peccati remissione, quam nondum inuenit. Sicut
enim in baptismate peccatum remittitur, et tamen eius pena reseruatur,
sic per contritionem cordis quisque a Deo resuscitari
dicitur, licet adhuc peccati reatu teneatur. Non ergo premissis
auctoritatibus uel argumentis sine confessione oris et satisfactione
operis aliquis probatur a peccato mundari.
II. Pars. §. 4. Econtra auctoritas illa Iohannis Crisostomi
et Prosperi contra mentem auctoris extorta uidetur.
Non enim dicitur: "non tibi dico, ut te publice accuses,"
sed: "non tibi dico, ut apud alios te accuses." Sic et Prosper
non ait: "omnibus," sed simpliciter: "aliis nescientibus." Unde
euidentissime datur intelligi, quod sine confessione oris possunt
peccata deleri. Ea uero, que ad exhortationem penitenciae et
confessionis dicta sunt, non huic sentenciae contraria uidentur.
Vel enim sunt uerba exhortationis, non iussionis, sicut
illud: "Confitemini alterutrum peccata uestra," uel si
qua iubendo dicta sunt, non ad oris confessionem, sed cordis, non
ad exteriorem satisfactionem, sed ad interiorem referenda
sunt. §. 5. Est enim penitencia alia interior, alia exterior.
Interior penitencia est illa, de qua Augustinus ait: "Omnis,
qui suae uoluntatis arbiter est constitutus, non potest inchoare
nouam uitam, nisi peniteat eum ueteris uitae." Item de eadem
Petrus in Actibus Apostolorum legitur dixisse: "Penitenciam


agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Quod de interiori penitencia,
non de exteriori dictum accipitur. De exteriori
uero penitencia Ambrosius ait super epistolam ad Romanos:
"Gratia Dei in baptismate non requirit gemitum
uel planctum, non opus aliquod, sed solam confessionem
cordis, et omnia gratis condonat." Quecumque ergo de penitencia
iubendo dicta sunt, non ad exteriorem, ut diximus, sed
ad interiorem referenda sunt, sine qua nullus umquam Deo
reconciliari potuit. §. 6. Illud autem Augustini, quo
quisque negatur ueniam consequi, nisi prius quantulamcumque
peccati soluerit penam, non huic sentenciae inuenitur aduersum.
Nullus enim asseritur a peccato mundari, nisi penam
peccati passus fuerit. Sed aliud est peccatum sacerdoti confiteri,
et eius arbitrio de peccato satisfacere: atque aliud Deo confiteri
corde, et secreta satisfactione in se ipso peccatum punire. Est
enim penitencia (ut ait Augustinus) dolor cordis, quo quisque
in se punit quod deliquit. De hac iterum satisfactione idem ait
in Psalmo L. exponens: "Quoniam iniquitatem meam ego
cognosco. Tu ne punias, quia ego punio: ignosce, quia ego
cognosco non dissimulo." Et infra: "Sic Deus misericordiam
dat, ut seruet ueritatem, ut nec peccata eius sint
inpunita, cui ignoscit. Ignoscit enim se ipsum punienti. Misericordia
est, quod homo liberatur; ueritas, quod peccatum punitur."
Idem in Psalmo LXXXIV.: "Veritas de terra oritur,
id est confessio de homine, ut se accuset, et sic iusticia de
celo prospexit, ut publicanus confitens rediit iustificatus;
iusticia prospicit, quasi Deus dicat: parcamus huic,
quia non parcit sibi; ignoscamus, quia agnoscit. De celo
ergo iusticia prospexit, id est, a Deo data est iustificatio penitenti."
§. 7. Hec ergo secreta satisfactio leuium siue
occultorum criminum Deo offerenda est, nec sine pena relaxari
probantur que sic expiari creduntur. Ea uero, que de publica
satisfactione uel oris confessione dicuntur, in publicis et manifestis
criminibus intelligenda sunt. Peccata namque Nabuchodonosor,
que propheta misericordiis et elemosinis redimi suasit,
peccata quoque Niniuitarum, que publica satisfactione expiata
sunt, cunctis nota erant. Et publica noxa (ut Augustinus
testatur) publico eget remedio. §. 8. Premissis itaque auctoritatibus
pro manifestis criminibus manifesta probatur offerenda satisfactio
et oris confessio. Latentia uero peccata non probantur
sacerdoti necessario confitenda, et eius arbitrio expianda.
III. Pars. §. 9. Econtra ea, que in assertione huius
sentenciae dicta sunt, partim ueritate nituntur, partim pondere
carent. Sine contritione etenim cordis nullum peccatum posse
dimitti, occulta uero peccata secreta satisfactione, publica quoque
manifesta penitencia expiari debere, firmissima constat ratione
subnixum. Porro sine confessione oris, si facultas confitendi non
defuerit, aliquod graue delictum expiari, auctoritati penitus
probatur aduersum. Quomodo enim secundum auctoritatem
Leonis Papae sine supplicationibus sacerdotum indulgentia
nequit obtineri, si sine confessione oris a peccato possumus emundari?
Quis enim supplicabit pro peccato, quod nescit? §. 10.
Item, quomodo secundum Augustinum frustrat claues ecclesiae
qui sine arbitrio sacerdotis penitenciam agit, si sine oris confessione
criminis indulgentiam inpetrat? §. 11. Item, quomodo secundum
Ambrosium ius ligandi et soluendi solis sacerdotibus a Domino
creditur esse permissum, si quisque suo arbitrio se ipsum
peccando ligat, uel secreta penitencia, secundum Prosperum,


in se ipsum sentenciam profert excommunicationis, atque post
satisfactionem absque sacerdotali iudicio se ipsum Deo uel
altario eius reconciliat? §. 12. Non sunt hec premissis auctoritatibus
consentanea: sed multorum exemplis probantur aduersa.
Filiam namque archisynagogi turbis eiectis Dominus
resuscitauit: non tamen, nisi presentibus matre et patre
puellae, Petro quoque, Iacobo, et Iohanne, uitae reddita est. In
quo moraliter instruimur, ut secreta peccata, que per mortem
puellae intelliguntur, non nisi supplicationibus ecclesiae, que per
matrem et patrem puellae designantur, et sacerdotum ministerio,
qui per Petrum et ceteros intelliguntur, a Domino existimentur
dimitti. §. 13. Item in Leuitico: "Qui domum suam
uel agrum Domino uouendo consecrauerit, non potest eam
redimere, nisi syclo sanctuarii, sacerdote quoque (non ipso) supputante
annorum numerum usque ad iubileum." In quo similiter
docemur, quod quicumque domum conscientiae uel agrum conuersationis
per penitenciam Domino offerre, atque precio bonorum
operum de uana uitae suae conuersatione se ipsum redimere
uoluerit, non potest hoc facere, nisi syclo sanctuarii, id est operibus
penitenciae, sacra scriptura prefixis. Unde uenientibus ad
se turbis B. Iohannes non ait simpliciter: facite penitenciam,
uel fructus penitenciae, sed addidit: "dignos," ut pro qualitate
uidelicet peccatorum qualitas offeratur operum bonorum.
Non par enim debet esse fructus boni operis eius, qui nichil uel
parum deliquit, atque eius, qui grandia conmisit. Ille tamquam
nullius criminis sibi conscius usum sibi in rebus licitis prebet;
hunc tamquam multis grauatum etiam a licitis temperare oportet.
In iubileo plena remissio prestabatur. Unde per eum perfecta
remissio peccati figuratur. Sacerdos ergo numerum annorum
usque ad iubileum supputat, cum eius arbitrio penitenciae tempora
diffiniuntur, quibus quisque plenam peccati remissionem inueniat.
Non enim (sicut Esicius ait super eundem locum) statim post
diffinitam penitenciam quisque a peccato plene mundatur.
§. 14. Cum ergo, ut ex premissis colligitur, tempora penitenciae
sacerdotis arbitrio diffiniantur, euidentissime apparet, sine confessione
propriae uocis peccata non dimitti. Quis enim tempora
penitenciae alicui prefiget, nisi primum peccata sua sibi manifestare
curauerit? §. 15. Item: Taciturnitas peccati ex superbia
nascitur cordis. Ideo enim peccatum suum quisque celare
desiderat, ne iniquitas sua aliis manifesta fiat, ne talis reputetur
apud homines foris, qualem se iamdudum exhibuit diuino conspectui.
Quod ex fonte superbiae nasci nulli dubium est; species
etenim superbiae est, se uelle iustum uideri, qui peccator est;
atque ypocrita conuincitur qui ad imitationem primorum parentum
uel tergiuersatione uerborum peccata sua leuigare contendit,
uel, sicut Cayn, peccatum suum reticendo penitus
supprimere querit. Ubi autem superbia regnat, uel ypocrisis,
humilitas locum habere non ualet. Sine humilitate uero
alicui ueniam sperare non licet. Nec ergo, ubi est taciturnitas
confessionis, uenia speranda est criminis. Probatur hoc
idem auctoritate Augustini, qui in libro de penitencia
[c. 10.] ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1183/1184
Gehe zu Spalte: