Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXV. Idem in eadem. [hom. L., c. 11.]

Iudicet se ipsum homo uoluntate, dum potest, et
mores conuertat in melius, ne, cum iam non poterit,
preter uoluntatem a Domino iudicetur. Et cum in se
protulerit seuerissimae medicinae sed tamen utilissimae
sentenciam, ueniat ad antistites, per quos illi claues in ecclesia
ministrantur tamquam bonus iam incipiens esse
filius, maternorum membrorum ordine custodito, a prepositis
sacramentorum accipiat satisfactionis suae modum,
in offerendo sacrificio contribulati cordis deuotus et
supplex, id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad
recipiendam salutem, sed etiam ceteris ad exemplum, ut, si
peccatum eius non solum in graui eius malo, sed etiam in
tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati ecclesiae
uidetur antistiti, in noticia multorum, uel coram
totius plebis multitudine, agere penitenciam non recuset,
nec resistat, ne letali et mortiferae plagae
per pudorem addat tumorem. §. 1. Multi enim corriguntur,
ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas, etc.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1183/1184
Gehe zu Spalte: