Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. LXXXIV. Doloris mensura potius quam temporis in actione penitenciae consideranda est.

Idem in omelia de penitencia.
VII. Pars. In actione penitenciae, ubi tale conmissum
est, ut is, qui conmisit, a Christi etiam corpore separetur,
non tam consideranda est mensura temporis, quam
doloris: "Cor enim contritum et humiliatum Deus non
despiciet." Verum quia plerumque dolor alterius cordis
occultus est alteri, nec in aliorum noticiam nisi per uerba
uel quecumque alia signa procedit, cum sit coram illo, cui
dicitur: "Gemitus meus a te non est absconditus;" recte
constituuntur ab his, qui ecclesiis presunt, tempora penitenciae,
ut satisfiat etiam ecclesiae, in qua remittuntur ipsa
peccata. Extra eam quippe non remittuntur. Ergo
cum tanta est plaga peccati, atque inpetus morbi, ut
medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda
sint, auctoritate antistitis debet se quisque ab altario
remouere ad agendam penitenciam, et eadem auctoritate
reconciliari.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1183/1184
Gehe zu Spalte: