[C. LXXXIII.] Item Augustinus. [de peccatorum meritis et remiss. lib. II., c. 34.]
"Sicut primi homines postea iuste uiuendo merito credunturper Domini sanguinem ab extremo iudicio liberati
non tamen illa uita meruerunt ad paradysum reuocari: sic et
caro peccati, etiamsi peccatis remissis homo in ea iuste uixerit,
non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit
de propagine peccati. Tale aliquid nobis insinuatum est de
patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem cum Propheta
missus esset, eique propter peccatum, quod admiserat, euentura
mala conminaretur, confessione peccati ueniam meruit,
respondente Propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum
sit; et tamen consecuta sunt que Deus fuerat conminatus,
ut sic humiliaretur a filio. Quare et nunc dicitur, si
Deus propter peccatum illud fuerat conminatus, cur dimisso
peccato, quod erat ei minatus, inpleuit? nisi quia rectissime,
si dictum fuerit, respondetur, remissionem illam
peccati factam, ne homo a percipienda uita inpediretur eterna;
subsecutum uero illud conminationis exemplum, ut pietas
hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. Sic
et mortem corporis propter peccatum Deus homini inflixit,
et post peccatorum remissionem propter exercendam iusticiam
non ademit."