Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. LXXXII.] Item Gregorius.

VI. Pars. "Si peccatum Dauid Dominus transtulit tam
detestabile, quid est, quod post omnia que de eodem peccato
per Prophetam ei a Domino dicta sunt postmodum tanta
tollerauit? Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non
deserit. Aut enim ipse homo hoc in se penitens punit, aut
hoc Deus cum homine uindicans percutit. Nequaquam igitur
peccato parcitur, quia nullatenus sine uindicta laxatur.
Sic enim Dauid audire post confessionem meruit:
'Dominus transtulit peccatum tuum,' et tamen multis post
cruciatibus afflictus ac fugiens reatum culpae, quam perpetrauerat,
exsoluit. Sicut nos salutis unda a culpa primi
hominis absoluimur. Sed tamen, reatum eiusdem culpae
diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus, quia
delicta nostra siue per nos, siue per semetipsum resecat etiam,
cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet
temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non uult
uidere."

< Dokument zurück | | Dokument vor >