Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LXXXI.] Item Augustinus ad Felicianum.

V. Pars. "Tres sunt autem actiones penitenciae, quas
mecum uestra eruditio recognoscit. Una est, que nouum
hominem parturit, donec per baptismum salutare omnium
preteritorum fiat ablutio peccatorum. Omnis enim, qui
iam uoluntatis suae arbiter constitutus est, cum accedit ad sacramenta
fidelium, nisi eum peniteat uitae ueteris, nouam non
potest inchoare. Ab hac penitencia, cum baptizantur, soli paruuli
inmunes sunt. Nondum enim uti possunt libero arbitrio.
Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati
prodest eorum fides, a quibus offeruntur. §. 1. Altera
uero penitencia est, cuius actio per totam uitam istam, qua in
carne degimus mortali, perpetua supplicationis humilitate subeunda
est. Primo, quia nemo uitam eternam, incorruptibilem
inmortalemque desiderat, nisi eum uitae huius temporalis,
corruptibilis, mortalis peniteat. Non enim sic quisque in
nouam uitam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemadmodum
ibi deponit omnia peccata preterita, ita etiam statim mortalitatem
ipsam carnis, corruptionemque deponat. §. 2.
Tertia est actio penitenciae, que pro illis peccatis subeunda est,
que legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait:
'Si enim nos iudicaremus, non a Domino utique iudicaremur.'"
Et infra: §. 3. "Est etiam penitencia humilium
et bonorum fidelium pena cottidiana, in qua pectora tundimus,
dicentes: 'Dimitte nobis debita nostra etc.' Neque
ea dimitti nobis uolumus, que dimissa in baptismo non
dubitamus, sed illa utique, que humanae fragilitati quamuis
parua, tamen crebra subrepunt, que, si collecta contra nos fuerint,
ita nos grauabunt, eo oppriment, sicut unum aliquod
grande peccatum. Quid enim interest ad naufragium, utrum
non grandi fluctu nauis operiatur et obruatur, an paulatim subrepens
aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque
contempta inpleat nauem atque submergat? propter hec ieiunia,
elemosinae, et orationes inuigilant: in quibus cum dicimus:
'Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus,' manifestamus
nos habere quod nobis dimittatur, atque in his uerbis humiliantes


animas nostras cotidianam quodammodo agere penitenciam non
cessamus."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1181/1182
Gehe zu Spalte: