[C. LXXV.] Idem. [in c. 9. Danielis]
"Predixerat Iheremias septuaginta annos dessolationistempli, post quos rursum ueniret populus in Iudeam, et edificaretur
ibi templum et Iherusalem. Que res Danielem non
facit negligentem, sed magis prouocat ad rogandum, ut quod
Deus per suam clementiam promisit per eorum inpleat preces,
ne negligentia, et superbia pariat offensam. §. 1. Denique
in Genesi legimus, centum et uiginti annos penitencias
constitutos ante diluuium, quia tanto tempore, hoc est centum
annis, noluerunt agere penitenciam, nequaquam expectat, ut
et uiginti alii conpleantur, sed infert ante quod postea fuerat
conminatus. Unde Iheremiae dicitur ob duriciam cordis
populi Iudeorum: 'Ne ores pro populo hoc, quia non exaudiam
te.' Et ad Samuel: 'Usquequo luges super
Saul? Et ego abieci eum.' In cinere igitur et sacco
postulat inpleri quod promiserat Deus, non quod esset incredulus
futurorum, sed ne securitas negligentiam, et negligentia
preparet offensam."