Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LXX.] Idem. [Ieronimus in c. 5. Epistolae ad Ephesios]

"Ecclesia Christi est, non habens maculam neque rugam,
aut aliquid istiusmodi. Qui ergo peccator est, et aliqua
sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec
Christo subiectus dici. Possibile autem est, ut, quomodo ecclesia,
que prius rugam habuerit et maculam, et inmunditiam
postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum,
quia non habent opus sani medico, sed male habentes, ut
curent uulnera ipsius, et fiat de ecclesia, que est corpus
Christi."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1179/1180
Gehe zu Spalte: