Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LXIX.] Idem.

"Vide benignum Dominum misericordiam cum seueritate
miscentem, et ipsius penae modum iusta et clementi libratione
pensantem. Non in perpetuum tradidit delinquentes,
sed quanto, inquit, tempore seruierunt Chusarsathon,
hoc est octo annis. Disce et hoc, o tu auditor, quisquis ille es,
qui tibi conscius es alicuius erroris, et quanto tempore errasse te
nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nichilominus tempore
humilia te ipsum Deo, et satisfacito ei in confessione penitenciae;
non expectes, ut humiliet te Chusarsathon, et inuito necessitas
extorqueat penitenciam: sed ipse preueni tortoris istius duriciam,
quia, si te ipse emendaueris, si te ipse correxeris,
pius est Dominus et misericors, qui uindictam temperet ab eo,
qui illam penitendo preuenit. Sed et illud consideremus,


quia, donec seruierunt Chusarsathon hi, qui traditi
fuerant pro delictis suis, et non clamauerunt ad Dominum,
nemo suscitatus est, qui saluare eos posset. Cum uero clamauerunt
ad Dominum, tunc suscitauit Dominus saluatorem
Israel et saluauit eos."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1177/1178
Gehe zu Spalte: