Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LXVIII.] Idem super Danielem. [ad c. 4.]

"'Quamobrem, consilium meum placeat tibi, et peccata
tua elemosinis redime, et iniquitates tuas in misericordiis
pauperum: si forte ignoscat Deus delictis tuis.' Si
predixit sentenciam, que mutari non potest, quomodo
hortatur ad elemosinas pauperum et misericordiam ut
Dei sentencia permutetur? Quod facile soluitur regis Ezechiae
exemplo (quem Ysaias dixit esse moriturum) et
Niniuitarum, quibus dictum fuerat: 'Adhuc quadraginta
dies et Niniue subuertetur.' Et tamen ad preces Ezechiae
et Niniue Dei sentencia mutata est. Rursum bona agenti
se asserit polliceri et indulgentiam, alioquin et in
reuerentiam loquitur deus se mala minari super gentem, et, si
bona fecerit minas clementia commutare. Rursum agenti asserit
polliceri, et, si male fecerit, dicit, suam mutare sentenciam,
non in homines, sed in opera, que mutata sunt. Neque
enim Deus hominibus irascitur, sed uiciis, que cum in
homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est. Dicamus
quidem et aliter. Fecit igitur Nabuchodonosor
iuxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco
usque ad mensem duodecimum in eo dilata est sentencia.
Sed quia postea ambulans in aula Babylonis gloriatur, et
dicit: 'Nonne hec est Babilon magna, quam ego edificaui
in domum regis et in robore fortitudinis meae, et
gloria nominis mei?' bonum misericordiae perdidit malo
superbiae. 'Forsitan ignoscat Deus delictis tuis.' Cum
B. Daniel prescius futurorum de sentencia Dei dubitet, rem
temerariam faciunt qui audacter ueniam peccantibus pollicentur.
Et tamen sciendum est, quod Nabuchodonosor
bona opera facienti uenia repromittitur."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1177/1178
Gehe zu Spalte: