Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LXVI.] Item Ieronimus in Malachia.

"Qui sanctus sacerdos est, et comedit Pasca Domini, accingatur
baltheo castitatis, et audiat cum Apostolis: Sint
lumbi uestri precincti, et lucernae ardentes in manibus uestris.
Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia,
cilicio accingatur, et plangat uel propria delicta uel populi, et ingrediatur
ecclesiam, de qua fuerat egressus propter peccata,
et cubet uel dormiat in sacco, ut preteritas delicias, per quas
Deum offenderat, austeritate uitae conpenset."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1177/1178
Gehe zu Spalte: