Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LX.]

"Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine uiuere, ut


potuissent sine fine peccare. Ostendunt quia in peccato
semper uiuere cupiunt, qui numquam peccare desinunt, dum
uiuunt. Ad magnam ergo iusticiam iudicantis pertinet, ut numquam
careant supplicio qui in hac uita numquam uoluerunt carere
peccato."
IV. Pars. [Gratian.] Ex his itaque apparet, quod sine
confessione oris et satisfactione operis peccatum non remittitur.
Nam si iniquitates nostras necesse est, ut dicamus, ut postea
iustificemur; si nemo potest iustificari a peccato, nisi antea fuerit
confessus peccatum; si confessio paradysum aperit, ueniam acquirit;
si illa solum confessio utilis est, que fit cum penitencia (in
quo notatur aliud esse confessio, aliud penitencia, siue interior
siue exterior accipiatur); si ille, qui promittit ueniam occulte apud
Deum non apud ecclesiam penitenciam agenti, frustrat euangelium
et claues datas ecclesiae, promittit etiam quod Deus
negat delinquenti; si nemo potest consequi ueniam, nisi quantulamcumque,
etsi minorem quam debeat, peccati soluerit penam; si
solis sacerdotibus ligandi soluendique potestas a Deo tradita est;
si nullus ueniam accipit, nisi ecclesiae supplicationibus ipsam inpetrare
contendat: concluditur ergo, quod nullus ante confessionem
oris et satisfactionem operis peccati abolet culpam. §. 1.
Denique, ut perspicue appareat, neminem sine confessione a peccato
mundari, ab ipsius humani generis principio sumamus exordium.
Peccato transgressionis primi parentes corrupti a Domino
sunt requisiti de culpa, ut peccatum, quod transgrediendo conmiserant,
confitendo delerent. Serpens autem de culpa requisitus
non est, quia per confessionem non reuocabatur ad uitam. Cayn
quoque, cum primae preuaricationi fratricidium addidisset, similiter
a Domino de culpa requisitus est, dum dicitur ei: "Ubi
est Abel frater tuus?" Sed quia superbus peccatum suum confiteri
noluit, potius mendaciter negando Dominum fallere
conatus est, dicens: "Numquid custos fratris mei sum ego?"
indignus uenia iudicatus est. Unde in desperationis profundum
mersus, dum ait: "Maior est iniquitas mea, quam ut
ueniam merear" Vagus et profugus exiit a facie Domini, significans,
eos, qui peccatum suum confiteri dissimulant, respectu
diuinae miserationis indignos haberi. Reges quoque, qui ignorantia
ducti in Abraham deliquerant, non nisi eodem orante
sanari meruerunt. In quo figuratur, quod passiones morum
non sanantur, nisi orationibus ecclesiae. Moysi quoque precepit
Dominus, ut lepra, siue in cute, siue in domo, siue in ueste,
appareret, sacerdoti ostenderetur, et, iuxta eius arbitrium
separata, eius iudicio contaminaretur, uel mundaretur. Saul
quoque, cum a spiritu maligno uexaretur, non poterat ad sanae
mentis offitium redire, nisi prius Dauid psalterium arriperet, et
coram eo psalleret, et ita ab eius uexatione cessaret diabolus. In
quo mistice ostenditur, quod quicumque diabolo propter peccatum
mancipatur, ab eius dominio eripi non ualet, nisi Dauid,
id est ecclesia, psalterium accipiat, et coram eo psallat, id est
participem spiritualis gratiae ipsum faciat, et salubriter ammonendo,
et pie pro eo orando, et exempla boni operis sibi prebendo,
diabolum ab inuisibili eius uexatione conpescat. Dauid
quoque, cum adulterium conmisisset et homicidium, non ante
audiuit a Propheta: "Transtulit Dominus peccatum tuum a
te," quam ipsum peccatum confiteretur. Prius enim Prophetae
redarguenti peccatum confessus est, et postea audiuit: "Transtulit
Dominus peccatum tuum a te." Achab quoque, cum de innocentis
sanguinis effusione sentenciam conminantis Dei audiret,
induit se ipsum cilicio, satisfaciens Deo per penitenciam. Unde
Dominus ad Helyam ait: "Quoniam Achab reueritus est
faciem meam, non inducam malum in diebus eius." Niniuita
cum audirent: "Adhuc quadraginta dies, et Niniue subuertetur,"
ex edicto regis et principum penitenciam egerunt, dicentes:
"Quis scit, si conuertatur, et ignoscat Deus, et relinquat


post se benedictionem?" Hac humilitate satisfactionis inminentem
subuersionem euadere meruerunt. Quorum exemplis euidenter
ostenditur, quod nullus a Deo consequatur ueniam, nisi
primum satisfecerit sibi per penitenciam. Nabuchodonosor
propter superbiam suam a rationabili mente in bestialem animum
conmutatus, atque a regno suo profugus recedens, non
ante regnum recepit, quam conuersus Deum predicauit. Denique
plebs Israelitica ob culpam suae transgressionis captiuitati tradita
non ante liberari meruit, quam peccata sua confitens Danielis
et aliorum sanctorum precibus ueniam accepit. §. 2. In euangelio
quoque uenientes ad Iohannem, ut baptizarentur ab eo
baptismo penitenciae, primum confitebantur peccata sua, ostendentes,
quod quisque debet peccata sua dampnando: confiteri,
et innouationem melioris uitae promittere, si regenerationis gratiam
desiderat accipere. Christus quoque alios legitur suscitasse
a mortuis, alios a lepra mundasse, alios illuminasse,
aliorum membra paralisi dissoluta consolidasse:
omnium tamen sanitatem petitio propriae uocis uel amicorum
legitur precessisse. Luca enim referente didicimus, quod pro
socru Petri prius rogatus est, quam eam sanitati redderet. Leprosus
uero ille, quem descendens Dominus de monte mundauit,
prius clamauit ad eum: "Domine, si uis, potes me mundare,"
quem postea tangendo mundauit. Cecus quoque dum clamaret ad
eum: "Miserere mei, fili Dauid," interrogauit eum Iesus:
"Quid uis, ut faciam tibi?" ait: "Rabboni, ut uideam lumen."
Tres quoque mortuos audiuit, quos aliis orantibus reddidit
uitae. Quartum quoque discipulo nunciante audiuit; sed quia
defuerunt uiui, qui pro eo precarentur, resuscitari non meruit.
§. 3. Quibus nimirum exemplis euidentissime datur intelligi, quod
ille, quem macula grauioris culpae inficit, nisi confessione proprii
oris, uel intercessione ecclesiae suffragante, sanari non poterit.
Hinc penitens ille, qui prius tacendo peccata flagellari meruerat,
postea correptus dicebat: "Quoniam tacui, inueterauerunt
ossa mea, dum clamarem tota die." Hinc Christus ex persona
membrorum ait: "Non absorbeat me profundum, neque urgeat
super me puteus os suum." Quod Augustinus exponit, dicens:
"Puteus est humanae iniquitatis profunditas, in quem si cecideris,
non claudet super te os suum, si tu non claudis os
tuum; confitere ergo, et dic: De profundis clamaui ad te,
Domine, et euades. Claudet super illum, qui in profundo
contempnit, a quo mortuo, uelut ab eo, qui non est, perit confessio."
Hinc idem Propheta ait: "Introite portas eius
in confessione," ostendens ad portas misericordiae non nisi per
confessionem peccati aliquem posse pertingere. §. 4. Hinc
etiam B. Iohannes Baptista, et Saluator noster exordium suae
predicationis a penitencia sumpserunt dicentes: "Penitenciam
agite, appropinquabit enim regnum celorum;" ostendentes
neminem ad regna celorum posse pertingere, nisi primum per
penitenciam Deo curauerit satisfacere. Hinc etiam in Actibus
Apostolorum legitur, quod credentes ueniebant ad Apostolos, annunciantes
actus suos. §. 5. Ex his omnibus facile monstratur,
sine confessione nullum ueniam posse mereri.
Hinc etiam Leo Papa ait: [epist. LXXVIII. al. LXXX.
ad Episcopos Campaniae]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1173/1174
Gehe zu Spalte: