Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LIX.] Item.

"Si sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?"
[Gratian.] Sed huiuscemodi interrogationes non semper
negationem inferunt; sed potius difficultatem uel raritatem
notant, ut est illud euangelii: "Quis, putas, est fidelis seruus
et prudens etc." Hinc etiam Ambrosius: "Deus, quis similis
erit tibi? non utique nullus; quia imago patris filius est."
Similiter accipiendum: "Quis orabit pro eo?" hoc est, singularis
uitae aliquis debet orare pro eo, qui peccauit in Domino.
"Nam quomodo Iohannes diceret, non orandum
pro delicto grauiori, qui legisset, Moysen rogasse, et inpetrasse,
ubi erat preuaricatio uoluntaria? qui sciret etiam Ieremiam
rogasse?" §. 1. Potest etiam secundum Augustinum aliter
intelligi illud Iohannis: "Est peccatum ad mortem etc." ut
nulla sit eius et superiorum contrarietas. Ait enim: 'Est peccatum
ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.' De quo
peccato, quoniam non est expressum, possunt multa et diuersa
sentiri. Ego autem dico, hoc esse peccatum, fidem, que per
dilectionem operatur, deserere usque ad mortem." Hec etiam
est blasphemia in Spiritum sanctum, quam neque in hoc seculo,
neque in futuro remittendam in euangelio Dominus asseruit.
Siue autem delectatione peccati, siue desperatione ueniae usque ad
mortem quis in peccato perseueret, iustum est, ut sine fine puniatur
qui sine fine peccauerit.
Unde Gregorius: [Papa, lib. IV. Dial. c. 43.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1173/1174
Gehe zu Spalte: