Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LVII.] Item Ciprianus. [lib. IV. epist. 2. ad Antonianum]

"Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non
putent lapsis penitenciam, aut penitentibus existiment ueniam
denegandam, cum scriptum sit: 'Memento, unde cecideris, et
age penitenciam, et priora opera fac.' Quod utique ei dicitur,
quem constat cecidisse, et quem Dominus hortatur per opera
rursus exurgere, quia scriptum est: 'Elemosina a morte
liberat,' non utique ab illa morte, quam semel Christi sanguis
exstinxit, et a qua nos salutaris baptismi et redemptoris
nostri gratia liberauit, sed ab ea, que per delicta postmodum
serpit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1173/1174
Gehe zu Spalte: