Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. LVI.] In eodem.

"Sunt qui arbitrentur, hanc esse penitenciam, si
abstineant sacramentis celestibus. Hii seueriores in se
iudices sunt, qui penam prescribunt si remedium declinant,
quos ob penam conueniebat dolere, quia celesti fraudarentur
gratia." Et paulo post: §. 1. "Facilius autem inuenis
qui innocentiam seruauerit, quam qui congrue
egerit penitenciam peccati; ubi acquirendae ambitio dignitatis,
ubi uini effusio, ubi ipsius copulae coniugalis usus? Renunciandum
seculo est, et ipsi somno minus indulgendum
quam natura postulet, interpellandum est gemitibus, interrumpendum
est suspiriis, sequestrandum orationibus,
uiuendum ita, ut uitali huic moriatur usui, se
ipsum homo abneget, et totus inmutetur." Et infra:
[c. 11.] §. 2. "Nemo in peccatis positus arrogare sibi debet
auctoritatem aut usurpationem sacramentorum, quia scriptum
est: 'Peccasti? quiesce.'" (Et paulo post): §. 3. "Dicimus
ergo, agendam penitenciam, et eo tempore agendam,
quo culpa deferuescat luxuriae, et in peccati captiuitate
positos reuerentiores, non usurpatores esse debere. Nam
si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem misterii celestis
hauriret, dicitur: 'Solue calciamentum pedum tuorum:'
quanto magis nos animae nostrae pedes exuere uinculis
corporalibus, et nexu mundi istius gressus eius debemus
absoluere?" Et infra: §. 4. "Nichil est, quod tam
summi doloris sit, quam si unusquisque positus sub captiuitate
peccati recordetur, unde lapsus sit, atque unde
deciderit, et quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa
ac pulchra diuinae conditionis intentione defluxerit."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1173/1174
Gehe zu Spalte: