[C. LII.] Item in eodem. [I. lib. de penit. c. 3.]
IV. Pars. "Potest fieri, ut aliquis uictus suppliciis sermoneneget, et corde adoret. Numquid eadem causa eius,
qui sponte negat, et eius, quem tormenta inclinauerunt ad
sacrilegium? Non. Quam indignum autem est, cum
apud homines ualeat certaminis gratia, ut apud Deum non ualere
asseratur? Nam sepe in hoc athletarum seculari certamine etiam
uictos, quorum fuerunt certamina probata, hominum uulgus
cum uictoribus coronare consueuit; maxime quos uiderit aut
forte, dolo, aut fraude excussos uictoria. Et Christus
athletas suos, quos uiderit grauibus paulisper cessisse
suppliciis, sine uenia patietur manere? Numquid non habebit
remunerationem laboris, qui etiam aliquos proiecit?"
Et infra: [c. 6.] §. 1. "Dicis Petro excusanti,
ne eius pedes lauares: 'Nisi lauero tibi pedes, non
habebis partem mecum.' Quid ergo isti possunt tecum consortium
habere, qui claues regni non suscipiunt, negantes, quod
peccata dimittere debeant? Quod recte quidem de se fatentur.
Non enim Petri hereditatem habent qui Petri sedem non habent,
quam inpia diuisione discerpunt." Et paulo post: §. 2.
"Egritudo carnis peccatum repellit, luxuria autem carnis culpam
adolet. Illuditur ergo diabolus, ut se ipsum morsu suo
uulneret, et contra se armet, quem debilitandum putauit." Et
infra: §. 3. "Quod nocet corpori iuuat spiritum." Et paulo
post: §. 4. "Sicut semel pro omnibus inmolatus est Christus,
ita, quotiescumque peccata donantur, corporis eius sacramentum
sumimus, ut per sanguinem eius remissio peccatorum
detur. Ergo euidentissime Domini predicatione mandatum
est etiam grauissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta
confessione peccati penitenciam gerant, sacramenti celestis
perfundendam gratiam."