[C. LI.] Item Ambrosius. [lib. II. de Cain et Abel, c. 4.]
"Verbum Dei dimittit peccata: sacerdos est iudex; sacerdosquidem offitium suum exhibet, et nullius potestatis iura
exercet." Et paulo post: §. 1. "Dominus par ius et soluendi
esse uoluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit.
Ergo qui soluendi ius non habet nec ligandi habet." Et infra:
§. 2. "Certum est, quod utrumque licet ecclesiae, heresis
utrumque non habet. Ius enim hoc solis permissum est sacerdotibus.
Recte igitur ecclesia hoc uendicat, que ueros habet
sacerdotes; heresis uendicare non potest, que sacerdotes Dei non
habet."