Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLIX.] Item Leo Episcopus Theodoro, Foroiuliensi Episcopo. [epist. LXXXIX. al. XCI.]

"Multiplex misericordia Dei lapsibus humanis ita subuenit,
ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per penitenciae
medicinam spes uitae reparetur eternae, ut qui regenerationis
dona uiolassent, proprio iudicio se condempnantes, ad remissionem
criminum peruenirent, sic diuinae uoluntatis presidiis
ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum,
nequeat obtineri. Mediator enim Dei et hominum homo dominus
Christus Iesus hanc prepositis ecclesiae tradidit potestatem,
ut confitentibus penitenciae satisfactionem darent, et
eadem salubri satisfactione purgatos ad conmunionem sacramentorum
per ianuam reconciliationis admitterent." Et post
pauca: §. 1. "Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus,
quocumque interceptus obstaculo a munere indulgentiae
presentis excesserit, et prius, quam ad constituta remedia perueniat,
temporalem uitam humana condicione finierit, quod
manens in corpore non recepit, consequi exutus carne non
poterit." Et post aliqua: §. 2. "His autem, qui
tempore necessitatis et periculi urgentis instantia presidium
penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio
interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae
Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire,
apud quem nullas ueniae moras patitur conuersio." Et
item: §. 3. "Ita ergo necessitati auxiliandum est, ut
nec actio illis penitenciae, nec conmunionis gratia denegetur,
si eam etiam amisso uocis offitio per indicia integri
sensus querere conprobentur. Quod si aliqua egritudine ita
fuerint aggrauati, ut quod paulo ante poscebant sub presenti
significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium
prodesse debebunt, simul tamen et penitenciae, et reconciliationis
beneficium consequantur. Seruata tamen regula canonum
paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide
discedendo peccauerunt."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1169/1170
Gehe zu Spalte: