[C. XLVII.] Item Ambrosius in libro de Paradyso.
[cap. 14.]"'Serpens decepit me, et manducaui.' Venialis
culpa, quam sequitur professio delictorum. Ideo non desperata
mulier, que non reticuit Deo, sed magis confessa est peccatum quam
medicabilis sentencia secuta est. Bonum est condempnari in
peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur.
Denique Cayn, qui uoluit crimen negare, indignus iudicatus
est, qui puniretur in peccato, sed remissus est sine prescripto
penae, fortasse non tam maiore crimine parricidii
(illud enim conmisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo
credidit mentiendum, dicens: 'Nescio; numquid custos fratris
mei sum ego?' Et ideo accusatori eius diabolo accusatio reseruata
est, ut cum eius angelis flagelletur, qui cum hominibus
noluit flagellari. §. 1. Nam pastor ille euangelicus lapsam
ouem uexisse legitur, non abiecisse, et Salomon ait: 'Noli
esse nimis iustus.' Debet enim iusticiam temperare moderatio.
Nam quemadmodum tibi curandus prebeatur,
quem fastidio habeas? qui contemptui se, non conpassioni
medico suo putet futurum?"