Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLVI.] Item Augustinus.

"Sed et continuo, qui dixerat: 'Sicut Adama faciam
te, et sicut Seboym,' que duae urbes ex uicinia Sodomorum parilis
excidii traxere consortium, 'Conuersum est,' inquit, 'cor
meum: in me ipso conturbata est anima mea; non
faciam secundum iracundiam furoris mei.' Nonne ergo apparet,
quod ideo nobis peccantibus indignatur Dominus Iesus,
ut indignationis suae terrore nos conuertat? Indignatio ergo eius
non ultionis executio, sed magis absolutionis operatio est."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1169/1170
Gehe zu Spalte: