Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLV.] Item Ieronimus super Exodum.

II. Pars. "'Et uenit,' inquit, 'Aaron, et omnes presbiteri
de Israel, manducare panem cum socero Moysi in conspectu
Dei.' Omnia ergo, que faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt,
peccator autem a conspectu Dei fugit. Denique scriptum
est, quia Adam, postquam peccauit, fugit a conspectu Dei, et


interrogatus respondit: 'Audiui,' inquit, 'uocem
tuam, et abscondi me, quia nudus eram.' Sed et Cayn, de
fratricidio condempnatus Deo: 'Exiit,' inquit,
'a facie Dei, et habitauit in terra Naim.' Exiit ergo a
facie Dei qui indignus est conspectu eius. Sancti autem manducant
et bibunt in conspectu Dei, et omnia, que agunt, in conspectu
Dei agunt. Ego amplius adhuc locum presentem discutiens
uideo, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius
diuinis inbuti sunt disciplinis, isti, etiamsi malum faciunt, coram
Deo faciunt, et in conspectu eius faciunt, sicut ille, qui dixit:
'Tibi soli peccaui, et malum coram te feci.' Quid ergo
plus habet qui malum coram Deo facit? Continuo penitet, et
dicit: Peccaui. Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit conuerti,
et peccatum penitendo purgare. Hoc ergo interest, malum coram
Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1167/1168
Gehe zu Spalte: