Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XLIV.] Idem [in lib. L. Homil., hom. 49.] de penitencia.

"Agite penitenciam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro
uobis ecclesia. Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago,
nouit Deus, qui ignoscit michi, quia in corde ago. Ergo
sine causa dictum est: 'Que solueritis in terra soluta erunt
et in celo.' Ergo sine causa claues datae sunt ecclesiae Dei,
frustramus euangelium Dei, frustramus uerba Christi; promittimus
uobis quod ille negat: nonne uos decipimus? Iob
dicit: 'Si erubui in conspectu populi peccata mea confiteri.'
Atque ideo, si non potuistis habere uel noluistis pudicitiam
coniugalem, seu continentiam, et deuiastis a proposito, uel uinculo
coniugali, uel deuotione continentiae, sit in uobis humilitas
et dolor penitenciae. Apertius dico: Nemo dicat, non
intellexi. Quia post uxores uestras illicito concubitu uos
maculastis, si preter uxores uestras cum aliqua concubuistis, agite
penitenciam etc."
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1167/1168
Gehe zu Spalte: