Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXVII.] Item.

"Omnis, qui non diligit, manet in morte."
[Gratian.] Si ergo uiuit, et diligit; si diligit, dilectio in
eo est; dilectio autem in malo non est. Est enim fons bonorum
proprius, in quo non conmunicat alienus. Ergo bonus
factus est iste per gratiam ante confessionem peccati: non itaque
malus est; bonus enim et malus aliquis simul esse non potest.
Quod si malus non est, membrum diaboli non esse probatur:
nec ergo dignus est gehenna, que diabolo et eius membris
solummodo debetur, sicut eterna beatitudo solummodo membris
Christi paratur. Non ergo in confessione peccatum remittitur,
quod iam remissum esse probatur. Fit itaque confessio ad ostensionem
penitenciae, non ad inpetracionem ueniae, sicut circumcisio
data est Abrahae in signum iusticiae, non in causam
iustificationis, sic confessio sacerdoti offertur in signum ueniae
acceptae, non in causam remissionis accipiendae.
II. Pars. §. 11. Alii e contra testantur, dicentes sine
confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato posse
mundari, si tempus satisfaciendi habuerit. Unde Dominus
per Prophetam ait: "Dic tu iniquitates tuas, ut iustificeris."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1167/1168
Gehe zu Spalte: