Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXII.] Et infra.

"Facilius Deum sibi placabunt illi, qui non humano conuicti
iudicio, sed ultro agnoscunt crimen, qui aut propriis illud confessionibus
produnt, aut nescientibus aliis (quales occulti sunt)
ipsi in se uoluntariae excommunicationis sentenciam ferunt, et
ab altari, cui ministrabant, non animo, sed offitio separati uitam
suam tamquam mortuam plangunt, certi, quod reconciliati
sibi efficacis penitenciae fructibus a Deo non solum amissa
recipiant, sed etiam ciues supernae ciuitatis effecti ad gaudia sempiterna
perueniant."
VII. Pars. [Gratian.] Hoc idem probatur auctoritate illa
prophetica: "In quacumque hora peccator fuerit conuersus, et
ingemuerit." Non enim dicitur: ore confessus fuerit, sed
tantum: "Conuersus fuerit, et ingemuerit, uita uiuet, et non
morietur." Hinc Iohel Propheta ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1165/1166
Gehe zu Spalte: