Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XXXI.] Item Prosper. [lib. II. de uita contemplatiua,

cap. 7.]
"Porro illi, quorum peccata humanam noticiam latent,
non ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri
uel emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum
habituri sunt et ultorem. Et quid eis prodest humanum iudicium
uitare, cum, si in malo suo permanserint, ituri sunt in
eternum, Deo retribuente, supplicium? Quod si sui ipsi
iudices fiant, et ueluti suae iniquitatis ultores, hic in se uoluntariam
penam seuerissimae animaduersionis exerceant, temporalibus
penis mutabunt eterna supplicia, et lacrimis ex uera cordis
conpunctione fluentibus restinguent eterni ignis incendia."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1165/1166
Gehe zu Spalte: